Charter Document - 00370068

Charter Document - 00370068


Charter Number: 00370068
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1215 - 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est composicio pro bono pacis facta inter R priorem de Luffelde et conuentum ex una parte et Iohannem clericum vicarium ecclesie de Towcestr ex alia super quibusdam decimis quas predictus I pecijt a predicto priore et conuentu de Luffeld scilicet de terris illis quas tenuerunt Alexander de Chaldelake et Osbertus Longus et Willelmus Bakun sitis in territorio de Chaldelake quod predictus prior et conuentus pacifice illas decimas teneant et pacifica illarum gaudeantur possessione imperpetuum soluendo nomine illarum decimarum annuatim predicte ecclesie de Towcestr duas libras cere et dimidiam libram incensi in vigilia sancti Laurencij martiris Vt autem hec composicio ex utriusque parte rata sit et immolata permaneat confirmata est apposicione signorum iudicum delegatorum a Gwalone legato domini pape Honorij scilicet supprioris sancti Fretheswide et W capellani sancti Martini de Oxonia coram quibus predictus I predictos priorem et conuentum traxit in causam super predictis decimis Redacta est autem hec composicio in duplicem scripturam in modum cirograffi confectam cuius scriptura unum scriptum habeatur prior et conuentus de Luffelde signis iudicum predictorum et predicti I vicarij signatum Aliud uero scriptum habeat I vicarius signis iudicum et prioris et conuentus signatum Hijs testibus Arnulfo clerico de Selueston Willelmo de Clarisvallibus Ricardo Mace de Brakel Roberto de Billing magistro I de Essex Fulcone de Brideport Radulfo clerico de Luffelde et alijs

Source (click image below to view full size)