Charter Document - 00370060

Charter Document - 00370060


Charter Number: 00370060
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Philippus subdecanus Linc et sancte Katerine et sancte Marie Magdalene priores Lincolniensis diocese salutem eternam in domino Nouerit uniuersitas vestra nos mandatum domini pape in hijs uerbis suscepisse [] Huius igitur auctoritate mandate dicto S simul cum priore et monachis de Luffelde per procuratorem coram nobis constitutis Thoma de Pinkenni persona dicte ecclesie litteras suas super rati habicione ad nos transmittente et Lis tandem inter eos amicabili composicione sub hac forma conquieuit videlicet quod predicti prior et conuentus de Luffeld omnes decimas de dominio domini Ricardi de Hinctun in territorio de Seluestun tenebunt imperpetuum Soluendo dicto S et successoribus suis personis ecclesie de Hinctun duos solidos annuatim ad Natiuitatem Sancti Iohannis Baptiste Ita quidem quod si tamen dicti prior et conuentus de Luffeld ad dictum terminum vel infra xv dies proximo sequentes in solucione cessauerunt licitum erit sepedicto S et successoribus suis prefatas decimas absque omni reclamacione dictorum prioris et conucntus in manum suam recipere et de ipsis pro sua disponere voluntate Ne igitur quod tam sollempniter coram nobis actum est in dubium reuocari possit in posterum Et presenti scripto sigilla nostra simul cum sigillis partium apponi fecimus Testibus I archidiacono Oxon magistris W filio Fulconis R de Lindwud G de Scardeburgh A de sancto Edmundo T de Fiskertun canonico Linc magistro W filio Galfridi G capellano de Sanctis Innocentibus G de Cancia clerico et multis alii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Philippus subdecanus Linc et sancte Katerine et sancte Marie Magdalene priores Lincolniensis diocese salutem eternam in domino Nouerit uniuersitas vestra nos mandatum domini pape in hijs uerbis suscepisse []embed Huius igitur auctoritate mandate dicto S simul cum priore et monachis de Luffelde per procuratorem coram nobis constitutis Thoma de Pinkenni persona dicte ecclesie litteras suas super rati habicione ad nos transmittente et Lis tandem inter eos amicabili composicione sub hac forma conquieuit videlicet quod predicti prior et conuentus de Luffeld omnes decimas de dominio domini Ricardi de Hinctun in territorio de Seluestun tenebunt imperpetuum Soluendo dicto S et successoribus suis personis ecclesie de Hinctun duos solidos annuatim ad Natiuitatem Sancti Iohannis Baptiste Ita quidem quod si tamen dicti prior et conuentus de Luffeld ad dictum terminum vel infra xv dies proximo sequentes in solucione cessauerunt licitum erit sepedicto S et successoribus suis prefatas decimas absque omni reclamacione dictorum prioris et conucntus in manum suam recipere et de ipsis pro sua disponere voluntate Ne igitur quod tam sollempniter coram nobis actum est in dubium reuocari possit in posterum Et presenti scripto sigilla nostra simul cum sigillis partium apponi fecimus Testibus I archidiacono Oxon magistris W filio Fulconis R de Lindwud G de Scardeburgh A de sancto Edmundo T de Fiskertun canonico Linc magistro W filio Galfridi G capellano de Sanctis Innocentibus G de Cancia clerico et multis alii