Charter Document - 00370054
Charter Number: | 00370054 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1442 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nouerint vniuersi per presentes quod cum dilecti in Christi filij religiosi viri prior et conuentus de Luffeld ordinis sancti Benedicti nostre diocesis coram nobis Willelmo permissione diuina Lincoln episcopo archidiaconatum nostrum Northampton clerumque et populum eiusdem [nuper iure] ordinario actualiter visitantibus ad exhibendum ostendendum munimenta et euidentias quorum iure ecclesiam parochialem de Dodford infra dictum archidiaconatum [situatam ipsis et eorum prioratui] appropriatam fuisse et esse dicebant certis die et loco [lune euo]cati fuissent ijdem prior et conuentus huiusmodi die et loco coram nobis [sufficienter compar]entes munimenta et euidentias quibus mediantibus dictam ecclesiam in proprios tenent vsus nobis huiusmodi die et loco effectualiter exhib[ebant Nos vero examin]atis et plenarie discussis euidentijs et munimentis memoratis quia prefatos priorem et conuentum super huiusmodi appropriacionem sufficienter et ad [plenum munitos] fuisse et esse inuenimus euidenter ipsos priorem et conuentum ab officij nostri impeticione absolutos dimittimus per presentes Datum apud Berughby [sub sig]illo nostro ad causas xviij die mensis Iulij anno domini MCCCCXLIJ nostreque consecracionis anno xvj et translacionis vj