Charter Document - 00370051
Charter Number: | 00370051 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Receipt |
Date: | 1367 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Pateat vniuersis per presentes quod ego Iohannes Barbor de Stonistratford attornatus Iohannis de Luffwik de Manton recepi die confeccionis presencium de Willelmo priore de Luffelde et eiusdem loci conuentus duas marcas argenti in plena solucione de duobus summis proxime prestitis scilicet in festo sancti Georgij et sancti Luce euangeliste de quibus marcis dominus prior et conuentus predicto Iohanni tenebantur per vnam indenturam sibi ab eis per rogatum domini regis confectam pro sustentacione sua prout in dicta indentura plenius continetur de quibus quidem marcis fateor me esse plenarie pacatum et predictos priorem et conuentum de predictis marcis imperpetuum fore quietos per presentes In cuius rei testimonium sigillare meum apposui Datum apud Luffelde die ueneris ante festum sancti Edmundi regis et martiris anno regni regis Edwardi tercij post conquestum xl primo