Charter Document - 00370042
Charter Number: | 00370042 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod die sabbati proxima post festum Omnium Sanctorum anno gracie domini MCCXL secundo frater Willelmus prior de Luffeld cartam domini Willelmi filij Willelmi de Stratford super collacionem aduocacionis ecclesie de Stratford et cartam domini episcopi Lincolniensis eandem collacionem confirmantem deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus coram domino M archidiacono de Bukingham in pleno capitulo apud Thorneberge in ecclesia exibuit et eas coram omnibus in plena audiencia legi fecit que carte collacionem aduocacionis dicte ecclesie dicte domui et monachis factam esse testificabantur Comparuit eciam ibi dominus R persona de Stratford qui interrogatus coram omnibus in capitulo a dicto archidiacono ad cuius presentacionem admissus fuit respondit et quod ad presentacionem prioris Rogeri et monachorum de Luffeld ad dictam ecclesiam admissus fuit et in ea institutus Et ut hec propter memoriter labilem memoriam hominum retineantur et ut uniuersi de comitatu Bukingham et maxime de visneto de Stratford si contingat in foro seculari uel ecclesiastico super aduocacionem uel iure patronatus dicte ecclesie moueri controversionem certiorentur dominus M archidiaconus Bukingham presenti scripto sigillum suum apposuit et multi alij qui presentes erant tunc in predicto capitulo videlicet dompnus S prior de Bradewell dompnus Iohannes prior de Snelleshale Magister S officialis R decanus de Thorneberge Magister R de Preston Radulfus de Stou Radulfus de Cropri persona de Newentone Robertus persona de Morton G persona de Saldeston Eustachius persona de Foxcote Laurencius persona de Lillingeston Manserus et Henricus rectores ecclesie de Bechampton R persona de Hadestoke Henricus persona de Hadintone Thomas persona de Hachecote Iordanus persona de Mersle Iohannes vicarius de Hadestoke R vicarius de Stowe R vicarius de Cleydune Lucas vicarius de Euersawe Ingulram capellanus de Lechamstede Iohannes capellanus de Padebur Hugo capellanus de Hyldesdune G capellanus de Tingswic Rogerus capellanus de Stratford Walterus capellanus dicti rectoris Henricus capellanus de Saldeston Walterus capellanus de Radecliue dominus Hugo de Chastilun de Lechamstede dominus Ernaldus Byset de Preston Willelmus filius Reginaldi de Morton dominus Willelmus de Becampton dominus Willelmus de Stratford et Rogerus eiusdem Willelmi [frater] Reginaldus de Fraxino Willelmus frater domini Ernaldi Biset Radulfus de Langeport Iohannes de Langeport Dowe de Morton Radulfus franciscus de Lechamstede Radulfus frankelanus de Stratford