Charter Document - 00370041

Charter Document - 00370041


Charter Number: 00370041
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum peruenerit H dei gracia Lincolniensis episcopus Salutem in domino Quum pia facta fidelium digno sunt prosequenda fauore noueritis quod nos collacionem dilecti filii Willelmi de Strafford quam super aduocacione ecclesie de Strafford domui religiose de Luffeld fecit et monachis ibidem deo seruientibus et in perpetuum regulariter seruituris ratam et gratam habemus et eam sicut racionabiliter facta est eis auctoritate episcopali confirmamus saluis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Quod ut perpetuam obtineat firmitatem presens scriptum sigilli nostri duximus apposicione roborandum Hijs testibus Thoma de Fiskerton cappellano magistro Robert de Grauel canonicis Linc Radulfo de Wareuill Willelmo de Kamesham canonico Wellense Stephano de Cicestr et aliis Datum per manum Petri de Bathon canonico Linc apud Kildeby nono kalendas Octobris pontificatus nostri anno octauo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Uniuersis sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum peruenerit Hname dei gracia Lincolniensis episcopusname Salutem in domino Quum pia facta fidelium digno sunt prosequenda fauore noueritis quod nos collacionem dilecti filii Willelmi de Straffordname quam super aduocacione ecclesie de Strafford domui religiose de Luffeldname fecit et monachisname ibidem deo seruientibus et in perpetuum regulariter seruituris ratam et gratam habemus et eam sicut racionabiliter facta est eis auctoritate episcopali confirmamus saluis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Quod ut perpetuam obtineat firmitatem presens scriptum sigilli nostri duximus apposicione roborandum Hijs testibus Thoma de Fiskerton cappellanoname magistro Robert de Grauel canonicis Lincname Radulfo de Wareuillname Willelmo de Kamesham canonico Wellensename Stephano de Cicestrname et aliis Datum per manum Petri de Bathon canonico Lincname apud Kildebylocation nono kalendas Octobris pontificatus nostri anno octauodate