Charter Document - 00370032
Charter Number: | 00370032 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1189 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gratia Linc episcopus eternam in domino salutem Ut ea que locis religiosis dei intuitu a fidelibus collata sunt absque perturbatione possideantur priorum sollicite procurauit prudentia ipsa eis scriptis autenticis confirmando Quorum nos uestigia sectantes dilectis filiis nostris in Christo monachis de Luffeld beneficia que eis fidelium contulit deuocio sicut ipsis et domui eorum rationabiliter collata sunt confirmare et in presenti scripto annotare dignum duximus Ex dono Radulfi de Caignes ecclesiam sancte Marie de Dudeford Ex dono Hamonis filii Meinphlin ecclesiam de Torneberg Ex dono Ricardi filii Nigelli medietatem ecclesie sancte Marie de Bechhamton Hec omnia beneficia cum omnibus ad ea pertinentibus sicut in cartis donatorum atque archidiaconorum a quibus in ipsis iam dicti monachi fuerunt instituti continentur eis concedimus inperpetuum possidenda presenti que scripto atque sigilli nostri patrocinio confirmamus Saluis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Roberto abbate Nutel Magistro Rogero de Rolueston Magistro Ricardo de Swalewetl Galfrido de Lecchelad Roberto de Capella Iohanne decano de Preston Eustachio de Wilton et aliis multis