Charter Document - 00370025

Charter Document - 00370025


Charter Number: 00370025
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander dei gracia Lincolniensis episcopus vniuersis sancte ecclesie filijs salutem Quia ad nostram pertinet curiam iustis subditorum peticionibus congruum exhibere consensum eorumque negocijs omnimoda intuicione perspicere specialius tamen quiete religiosorum inuigilare dignum duximus quatenus eo attentis contemplacionis inhereant sinceritati quo magis fuerunt a perturbacionibus secularibus expediti Ea propter dilectis fratribus monachis ecclesie sancte Marie de Luffelde donacionem quam Hugo de Chaines et Ricardus de Chaines heres eius fecerunt de ecclesia de Dudeford cum omnibus pertinencijs suis ratam habentes confirmamus et sigilli nostri impressione episcopali auctoritate corroborauimus Testibus Willelmo archidiacono de Northamtone et Dauid archidiacono de Bukingham Radulfo de Munen Ernaldo clerico de Seluestona

Source (click image below to view full size)