Charter Document - 00370021

Charter Document - 00370021


Charter Number: 00370021
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs [] priori et conuentuj de Luffeld salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas et monasterium uestrum cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem ecclesiam sancte Marie de Luffeld cum pertinentijs suis terras quoque possessiones et alia bona uestras sicut ea omnla iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos eidem monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere et uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Perusij xviiij kalendas Septembris pontificatus nostri anno secundo

Source (click image below to view full size)