Charter Document - 00370019
Charter Number: | 00370019 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs de Cumba et de Stanlleia abbatibus et priori de Kenelwrth Couuentrensis diocesis salutem et apostolicam benediccionem Querelam dilectorum filiorum prioris et monachorum de Luffelde recepimus continentem quod Nigellus de Saldene Lincolniensis diocesis terram quandam ecclesie sue in elemosinam assignatam instrumenti occasione eisdem quod ipse confessus est publice falsum esse detinere presumit in ipsorum preiudicium et grauamen licet prestito iuramento promiserit quod ipsos super prefata terra decetero minime molestaret in alijs iniuriosus eisdem plurimum et molestus existens Ideoque discrecioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellacione remota fine debito immunetis faciens quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Testes autem qui fuerunt nominati si se gracia odio vel timore subtraxerint simili districcione appellacione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere nullis litteris ueritati et iusticie preiudicantibus a sede apostolica impetratis quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse duo uestrum ea nichilominus exequantes Datum Laterano ij nonas Octobris pontificatus nostri anno nono