Charter Document - 00370016
Charter Number: | 00370016 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1302 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Bonifatius episcopus seruus seruorum dei dilecto filio [] priori de Sancto Bartholomeo Londiniense salutem et apostolicam benedicti onero Sua nobis [] prior et conuentus monasterij de Luffelde per priorem solid gubernari ordinis sancti Benedicti Lincolniensis diocesis petitione monstrarunt quod cum magister Willelmus rector ecclesie de Towecestria eiusdem diocese ipsos super quibusdam decimis et rebus alijs coram [] officiali Lincolniense non ex delegatione apostolica traxisset in causam dicti prior et conuentus ex eo sentientes ab officiali predicto indebite se grauari quod postquam in eadem causa aliquandiu processum extitit acta in iudicio coram eo habita per que causa instruebatur predicta in autenticam scripturam redigi facere iustitiam recusauit humiliter requisitus ad sedem apostolicam appellarunt Cum autem dicti prior et conuentus sicut asserunt potentiam predicti rectoris merito perhorrescentes cum infra ciuitatem uel dioecesem Lincolniensem nequeant conuenire secure discrecioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus si est ita reuocato in stature debitum quicquid post appellationem huiusmodi inueneris temere attemptatum audias causam et appellatione remota debito fine decidas faciens quod decreueris per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Alioquin partes ad prioris iudicis reductos examen appellantem in expensis legitimis condemnando Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas ueritati testimonium perhibere Datum Laterano iiij nonas Decembris pontificatus nostri anno octauo