Charter Document - 00370015

Charter Document - 00370015


Charter Number: 00370015
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1301
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Bonifatius episcopus seruus seruorum dei dilecto filio [] priori sancti Bartholomei Londonieusis salutem et apostolicam benedictionem Significarunt nobis [] prior et conuentus monasterij de Luffeld per priorem soliti gubernari ordinis sancti Benedicti Lincolniensis diocesis quod cum magister Willelmus rector ecclesie Toucestre eiusdem diocesis ipsos super quibusdam decimis et rebus alijs coram [] officiali Lincolniense non ex delegatione apostolica traxisset in causam dicti prior et conuentus ex eo sentientes ab officiali predicto indebite se grauauari quod postquam aliquamdiu in eadem causa processum extitit acta in iudido coram eo habita per que causa instruebatur predicta in autenticam scripturam redigi facere contra iustitiam recusauit humiliter requisitus ad sedem apostolicam appellarunt Cum autem dicti prior et conuentus sicut asserunt predicti rectoris potenciam merito perhorrescentes ipsum infra ciuitatem et diocesem Lincolniensem nequeant conuenire secure discrecioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus uocatis qui fuerunt euocandi et auditis hinc inde propositis quod iustum fuerit appellacione remota decernas faciens quod decreueris per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Testes autcm qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas ueritati testimonium perhibere Datum Laterano xij kalendas Marcij pontificatus nostri anno septimo

Source (click image below to view full size)