Charter Document - 00370013
Charter Number: | 00370013 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs abbati et conuentui monasterij de Loufelt salutem et apostolicam benedictionem Sacrosancta romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit ut ne prauorum hominum molestijs agitentur cos tamquam pia mater sue protectionis munimine confouere Ea propter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas uestras et locum ipsum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis uestris tam ecclesiasticis quam mundanis que impresentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem domos terras ortos prata nemora molendina possessiones et alia bona uestra sicut ea omnia iuste et pacifice possidefis uobis et per uos eidem monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Roma apud sanctum Petrum vij kalendis Junij pontificatus nostri anno septimodecimo