Charter Document - 00370012
Charter Number: | 00370012 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1332 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Iohannes episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs [] priori et conuentui monasterij de Luffeld per priorem soliti gubernari ordinis sancti Benedicti Lincolniensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum eat et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum Eapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidetis aut infuturum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem decimas terras possessiones domos prata pascua nemora et alia bona uestra sicut ea omnia iuste et pacifice possidetis uobis et per uos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus salua in predictis decimis moderatione concilij generalis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Auinion v idibus Maij pontificatus nostri anno sextodecimo