Charter Document - 00370010
Charter Number: | 00370010 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1302 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Bonifatius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filijs [] priori et conuentui monasterij de Luffelde per priorem soliti gubernari ordinis sancti Benedicti Lincolniensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica pijs uotis et honestis petentium precibus fauorem beniuolum impertiri Eapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus siue per priuilegia seu alias indulgentias uobis et monasterio uestro concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus ac alijs Christi fidelibus rationabiliter uobis indultas sicut ea omnia iuste et pacifice obtinetis uobis et per uos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere seu temerare contraire Siquis autem attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterano iij idibus Aprilis et pontificatus nostri anno octauo