Charter Document - 00370009
Charter Number: | 00370009 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs priori et monachis de Luffelde salutem et apostolicam benediccionem Annuere consueuit sedes apostolica pijs uotis et honestls petencium precibus fauorem beneuolum impertiri Ea propter dilectiin domino filij uestris iustis postulacionibus grato concurrentes consensu de Thorneberge de Dodford et de Stratford ecclesias capellam de Euershawe cum pertinencijs suis sicut eas iuste ac pacifice possidetis uobis et ecclesie uestre per nos auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli quoque omnino homini liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hic attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterano nonas octobris pontificatus nostri anno IX