Charter Document - 00370005
Charter Number: | 00370005 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Writ |
Date: | 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H dei gratia rex Anglie et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegauorum et vicecomitibus et bailliuis suis et omnibus forestariis de Norhamtesira et de Bukingehamsira salutem Precipio uobis quod custodiatis et manuteneatis et protegatis Iohannem priorem meum de Luffeld quem ibi priorem feci institui et prioratum ilium et terras homines et omnes res et possessiones suas sicut meas proprias Ita quod nullam ei uel rebus uel hominibus uel possessionibus suis iniuriam uel contumeliam aut uiolentiam faciatis nec fieri permittatis nec patiamini quod ipse uel monachi ibidem deo seruientes quicquid de suo nec de pertinentiis que de iure eidem prioratui adiacent amittant que habere debeant Et siquis eis super hoc in aliquo forisfacere presumpserit plenariam eis inde sine dilacione iusticiam fieri faciatis quia prior prenominatus et prioratus ille et monachi et omnia sva sunt in manu et custodia et protectione mea Teste Iohanne decano Sar apud Wudestoc