Charter Document - 00369086

Charter Document - 00369086


Charter Number: 00369086
Cartulary Title: Newington Longeville Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1226
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis priori de Bernewell et Cancellario et decano de Cantebrigia Elyensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Conquiesti sunt nobis prior et conuentus de Anglesee quod prior et conuentus de Longauilla Giffard et quidam alii Elyensis et Norwicensis dioecesum quasdam decimas ad ipsos de iure spectantes contra iusticiam detinent et reddere contradicunt Ideoque discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus [convocatis] audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis facientes quod decreveritis per censuram apostolicam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio uel timore subtraxerint per censuram eandem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere quod si non omnes hiis exequendis poteritis interesse duo vestrum eo nihilominus exequantur Dat Lateran X Kal Nouembris pontificatus nostri anno XL

Source (click image below to view full size)