Charter Document - 00360091

Charter Document - 00360091


Charter Number: 00360091
Cartulary Title: Newington Longeville Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1196
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis inter Henricum priorem de Longauilla et conuentum eiusdem loci et Rogerum de Huntingefeld super ecclesia de Herletune unde placitum fuit inter eos in curia domini regis uidelicet quod idem Rogerus quietam remisit predictis monachis aduocacionem ecclesie de Herletune quam aduersus eos clamabat ita quod post decessum Hugonis de Bodokesham qui eandem ecclesiam tunc tenuit et tenebit quamdiu uixerit in seculo quandocumque eam uacare contigerit predictus Rogerus uel heredes sui clericum suum idoneum priori uel procuratori suo presentabunt et monachi recipient presentatum et monachi eundem clericum episcopo presentabunt sicud suum proprium clericum Predictus autem clericus priusquam presentetur episcopo prenominatis monachis tactis sacrosanctis ewangeliis iuramentum prestabit de fidelitate eis obseruanda de eadem ecclesia et de pensione annua quadraginta solidorum statutis terminis persoluenda scilicet ad festum sancti Michaelis xx solidos et ad Pascha xx solidos Quod si forte prenominatus clericus aliquando pensionem debitam non soluerit ipse Rogerus uel heredes sui eandem monachis persoluent Et ut ista pensio xl solidorum ab episcopo Helyensi confirmetur ipse Rogerus ad plenum procurabit Quod si forte optinere non poterit apud episcopum ipse Rogerus prorsus de predicta pensione integre persoluenda eisdem monachis satisfaciet Omnes etiam decimaciones tam mobilium quam immobilium de dominio predicti Rogeri in uilla de Herletune prouenientes tam de terris quam de essartis quisquis illas coluerit in proprios usus monachorum perpetuo remanebunt Et tota terra illa quam Hugo filius Walteri tenuit de monachis cum masagio et homagio integre eis remanebit sicut unquam liberius et quietius illam tenuerunt Facta autem est hec concordia inter H priorem et monachos de Longauilla et R de Huntingefeld apud Westmust anno ab incarnacione domini mcxcvi regni autem regis Ricardi vii coram domino Huberto Kantariensi archiepiscopo et tunc iusticia domini regis et aliis iusticiis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta in curia domini regisname inter Henricum priorem de Longauillaname et conuentum eiusdem lociname et Rogerum de Huntingefeldname super ecclesia de Herletune unde placitum fuit inter eos in curia domini regisname uidelicet quod idem Rogerusname quietam remisit predictis monachisname aduocacionem ecclesie de Herletune quam aduersus eos clamabat ita quod post decessum Hugonis de Bodokeshamname qui eandem ecclesiam tunc tenuit et tenebit quamdiu uixerit in seculo quandocumque eam uacare contigerit predictus Rogerusname uel heredes sui clericum suum idoneum prioriname uel procuratori suoname presentabunt et monachiname recipient presentatum et monachiname eundem clericum episcopo presentabunt sicud suum proprium clericum Predictus autem clericus priusquam presentetur episcopo prenominatis monachisname tactis sacrosanctis ewangeliis iuramentum prestabit de fidelitate eis obseruanda de eadem ecclesia et de pensione annua quadraginta solidorumnumeral statutis terminis persoluenda scilicet ad festum sancti Michaelis xx solidosnumeral et ad Pascha xx solidosnumeral Quod si forte prenominatus clericus aliquando pensionem debitam non soluerit ipse Rogerusname uel heredes sui eandem monachisname persoluent Et ut ista pensio xl solidorumnumeral ab episcopo Helyensi confirmetur ipse Rogerusname ad plenum procurabit Quod si forte optinere non poterit apud episcopum ipse Rogerus prorsus de predicta pensione integre persoluenda eisdem monachisname satisfaciet Omnes etiam decimaciones tam mobilium quam immobilium de dominio predicti Rogeriname in uilla de Herletune prouenientes tam de terris quam de essartis quisquis illas coluerit in proprios usus monachorumname perpetuo remanebunt Et tota terra illa quam Hugo filius Walteriname tenuit de monachisname cum masagio et homagio integre eis remanebit sicut unquam liberius et quietius illam tenuerunt Facta autem est hec concordia inter H prioremname et monachos de Longauillaname et R de Huntingefeldname apud Westmustlocation anno ab incarnacione domini mcxcvi regni autem regis Ricardi viidate coram domino Huberto Kantariensi archiepiscoponame et tunc iusticianame domini regis et aliis iusticiis