Charter Document - 00360081

Charter Document - 00360081


Charter Number: 00360081
Cartulary Title: Newington Longeville Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1226
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis E diuina miseracione Lond[] ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Nouerit uniuersitas uestra nos quamdam amicabilem conposicionem inter monachos de Longauilla et magistrum Reginaldum rectorem ecclesie de Magna Dunmaw nomine ecclesie sue coram uenerabili fratre nostro B dei gracia Roff[] episcopo et coniudicibus suis a sede apostolica delegatis super quibusdam decimis quas dicti monachi in parrochia de Dunmaw percipere consueuerunt initam inspexisse Ex cuius tenore perpendimus quod prefatus magister R et successores sui rectores ecclesie du Dunmaw dictas decimas habebunt in perpetuum et pacifice possidebunt reddendo prenominatis monachis singulis annis pro eisdem decimis unam dimidiam marcam argenti uel eorum procuratori ad festum sancti Michaelis apud Dunmawe Et quia uolumus quod hec amicabilis composicio rata futuris temporibus permaneat et inconcussa eam episcopali qua fungimur auctoritate duximus confirmandam In cuius rei testimonium sigilli nostri apposicione presens scriptum roborauimus hiis testibus domino Philippo de Faucumb[] archidiacono Huntengd[] Ricardo de Berking[] Dauid de Thok[] Ricardo Hak[] Bartholomeo clericis et aliis Dat[] apud Strandam die Ueneris proxima post festum sancti Luce euangeliste pontificatus nostri anno sexto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis E diuina miseracione Lond[] ecclesie ministername humilis salutem eternam in domino Nouerit uniuersitas uestra nos quamdam amicabilem conposicionem inter monachos de Longauillaname et magistrum Reginaldum rectorem ecclesie de Magna Dunmawname nomine ecclesie sue coram uenerabili fratre nostro B dei gracia Roff[] episcoponame et coniudicibus suis a sede apostolica delegatis super quibusdam decimis quas dicti monachiname in parrochia de Dunmaw percipere consueuerunt initam inspexisse Ex cuius tenore perpendimus quod prefatus magister Rname et successores sui rectores ecclesie du Dunmaw dictas decimas habebunt in perpetuum et pacifice possidebunt reddendo prenominatis monachisname singulis annis pro eisdem decimis unam dimidiam marcam argenti uel eorum procuratoriname ad festum sancti Michaelis apud Dunmawe Et quia uolumus quod hec amicabilis composicio rata futuris temporibus permaneat et inconcussa eam episcopali qua fungimur auctoritate duximus confirmandam In cuius rei testimonium sigilli nostri apposicione presens scriptum roborauimus hiis testibus domino Philippo de Faucumb[] archidiacono Huntengdname[] Ricardo de Berkingname[] Dauid de Thokname[] Ricardo Hakname[] Bartholomeo clericisname et aliis Dat[] apud Strandam die Ueneris proxima post festum sancti Luce euangeliste pontificatus nostri anno sexto