Charter Document - 00360046

Charter Document - 00360046


Charter Number: 00360046
Cartulary Title: Newington Longeville Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

B dei gratia abbas de Hamme et R archidiaconus Colecestrie et magister R rector ecclesie sancti Antonini omnibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem Ad omnium uestrum uolumus notitiam deuenire quod cum R persona ecclesie de Luctune priorem et monachos de Longauilla auctoritate literarum domini pape super decimis de dominio domini R de Luctune coram nobis traxisset in causam tandem lis in hunc modum sopita est uidelicet quod predictus R persona de Luctone ab actione sua penitus recessit cuius monachorum recognouit et literas domini pape in manus nostras resignauit quas coram nobis fecimus cancellari R autem procurator monachorum cui per literas procuratorias eorundam patentes litigandi et transigendi et componendi coram nobis libera fuit commissa potestas omnes decimas de dominio Simonis Barre in Bradewelle eidem R amicabiliter et pro bono pacis concessit ita ut predictus R easdem decimas teneat ad firmam de predictis monachis soluendo eisdem annuatim tres solidos ad Pentecost Iste autem decime ita concesse sunt predicto R ut persone succedentes R in ecclesia de Luctune occasione huius concessionis in decimis de Bradewelle nichil iuris uendicare possint Predictus autem R tactis sacrosanctis euangeliis iurauit quod predictos tres solidos monachis annuatim fideliter soluet et quod neque dolo neque machinatione ipsius prefati monachi iuris quod in decimis de Bradewelle habent dispendium incurrent His testibus A decano Lond sancti Pauli magistro Benedicto magistro Ricardo de Storteforde Gileberto Banastre Iohanne de sancto Laurentio Brand Henrico de ciuitate canonicis sancti Pauli magistro Radulfo de Burneham Roberto de Burn magistro Iohanne de Burn Waltero Passelewe Alexandro de Draitune Roberto capellano de Neuntun Main de Sulgraue Willelmo Basset magistro Gocelino Marescallo Waltero Brunman Rogero clerico de Mortune

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Bname dei gratia abbas de Hammename et R archidiaconus Colecestriename et magister R rector ecclesie sancti Antonininame omnibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem Ad omnium uestrum uolumus notitiam deuenire quod cum R persona ecclesie de Luctunename prioremname et monachos de Longauillaname auctoritate literarum domini pape super decimis de dominio domini R de Luctunename coram nobis traxisset in causam tandem lis in hunc modum sopita est uidelicet quod predictus R persona de Luctonename ab actione sua penitus recessit cuius monachorumname recognouit et literas domini pape in manus nostras resignauit quas coram nobis fecimus cancellari Rname autem procurator monachorumname cui per literas procuratorias eorundam patentes litigandi et transigendi et componendi coram nobis libera fuit commissa potestas omnes decimas de dominio Simonis Barrename in Bradewelle eidem Rname amicabiliter et pro bono pacis concessit ita ut predictus Rname easdem decimas teneat ad firmam de predictis monachisname soluendo eisdem annuatim tresnumeral solidos ad Pentecost Iste autem decime ita concesse sunt predicto Rname ut persone succedentes Rname in ecclesia de Luctune occasione huius concessionis in decimis de Bradewelle nichil iuris uendicare possint Predictus autem Rname tactis sacrosanctis euangeliis iurauit quod predictos tresnumeral solidos monachisname annuatim fideliter soluet et quod neque dolo neque machinatione ipsius prefati monachiname iuris quod in decimis de Bradewelle habent dispendium incurrent His testibus A decano Lond sancti Pauliname magistro Benedictoname magistro Ricardo de Stortefordename Gileberto Banastrename Iohanne de sancto Laurentioname Brandname Henrico de ciuitatename canonicis sancti Pauliname magistro Radulfo de Burnehamname Roberto de Burnname magistro Iohanne de Burnname Waltero Passelewename Alexandro de Draitunename Roberto capellano de Neuntunname Main de Sulgrauename Willelmo Bassetname magistro Gocelino Marescalloname Waltero Brunmanname Rogero clerico de Mortunename