Charter Document - 00360034

Charter Document - 00360034


Charter Number: 00360034
Cartulary Title: Newington Longeville Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Privilege
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Matheus archidiaconus Bukingham salutem in domino Inter cetera Cluniacensis ordinis priuilegia quibus apostolica sedes dictum ordinem communiuit perspeximus contineri quod nullus archiepiscopus episcopus uel archidiaconus quemdam de fratribus predicti ordinis ad sinodos pertrahat uel uocari faciat inuitum ideoque nos fratrem Walterum monachum procuratorem prioris et conuentus de Longuilla Cluniacensis ordinis auctoritate ueniendi ad sinodos nostras tenore presentium denuntianus exemptum item a petitione iocalium que nobis et familie nostre annuatim ab eodem procuratore pro ecclesia de Waddon deberi diximus gratuite recedentes dictum procuratorem super hiis pro nobis et familia nostra perpetuo nostro absolutum reddimus et quietum Ad hec quia magister Ricardus uicarius de Waddon coram nobis in iuditio presente dicto procuratore confessus est se per ordinationem bone memorie domini Roberti quondam Lincolniensis episcopi ad omnia onera ordinaria incumbentia ecclesie de Waddon sustinenda teneri nos ipsius uicarii confessionem sequentes dictum procuratorem quoad premissa sententialiter reddimus absolutum decernentes eundem uicarium ad ea onera super hiis aliter contigerit ordinari sequestrum nostrum in bonis eiusdem procuratoris apud Waddon factum occasione predicta relaxando item dictum procuratorem in gratiam et beneuolentiam nostram specialem admittentes omnem animi nostri rancorem eidem totaliter remittentes presentibus magistro Eadwardo de Cropper domino Rogero de Wauton et aliis Dat apud Bukingham die Mercurii prox ante diem beati Thome apostoli anno domini mcclviii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Matheus archidiaconus Bukinghamname salutem in domino Inter cetera Cluniacensis ordinisname priuilegia quibus apostolica sedes dictum ordinem communiuit perspeximus contineri quod nullus archiepiscopus episcopus uel archidiaconus quemdam de fratribusname predicti ordinisname ad sinodos pertrahat uel uocari faciat inuitum ideoque nos fratrem Walterum monachum procuratorem prioris et conuentus de Longuilla Cluniacensis ordinisname auctoritate ueniendi ad sinodos nostras tenore presentium denuntianus exemptum item a petitione iocalium que nobis et familie nostre annuatim ab eodem procuratore pro ecclesia de Waddon deberi diximus gratuite recedentes dictum procuratoremname super hiis pro nobis et familia nostra perpetuo nostro absolutum reddimus et quietum Ad hec quia magister Ricardus uicarius de Waddonname coram nobis in iuditio presente dicto procuratorename confessus est se per ordinationem bone memorie domini Roberti quondam Lincolniensis episcopiname ad omnia onera ordinaria incumbentia ecclesie de Waddon sustinenda teneri nos ipsius uicariiname confessionem sequentes dictum procuratoremname quoad premissa sententialiter reddimus absolutum decernentes eundem uicariumname ad ea onera super hiis aliter contigerit ordinari sequestrum nostrum in bonis eiusdem procuratoris apud Waddon factum occasione predicta relaxando item dictum procuratoremname in gratiam et beneuolentiam nostram specialem admittentes omnem animi nostri rancorem eidem totaliter remittentes presentibus magistro Eadwardo de Croppername domino Rogero de Wautonname et aliis Dat apud Bukinghamlocation die Mercurii prox ante diem beati Thome apostoli anno domini mcclviiidate