Charter Document - 00360028

Charter Document - 00360028


Charter Number: 00360028
Cartulary Title: Newington Longeville Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Aellebor die Martis proxima post festum sancti Benedicti anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo coram Rainulf abbate de Rameseia Roberto de Lexintone Oliverio de Wallibus Iohanne de Hulecote et Willelmo de sancto Edmundo iustic[iariis] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum de Ayrel et Iohannam uxorem eius petentes per ipsum Ricardum positum loco predicte Iohanne ad lucrandum vel perdendum et Willelmum priorem de Longavilla tenentem per fratrem [] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de una virgata terre cum pertinentiis in Horowde Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod dicti Ricardus et Iohanna remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Iohanne predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue de Longavilla totum ius et clameum quod habuerunt in tota predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione et quieta clamancia fine et concordia idem prior dedit predicto Ricardo et Iohanne centum solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Aellebor die Martis proxima post festum sancti Benedicti anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimodate coram Rainulf abbate de Rameseianame Roberto de Lexintonename Oliverio de Wallibusname Iohanne de Hulecotename et Willelmo de sancto Edmundoname iustic[iariis] itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum de Ayrelname et Iohannam uxoremname eius petentes per ipsum Ricardumname positum loco predicte Iohannename ad lucrandum vel perdendum et Willelmum priorem de Longavillaname tenentem per fratrem [] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de una virgata terre cum pertinentiis in Horowde Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod dicti Ricardusname et Iohannaname remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Iohannename predicto prioriname et successoribus suis et ecclesie sue de Longavilla totum ius et clameum quod habuerunt in tota predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione et quieta clamancia fine et concordia idem priorname dedit predicto Ricardoname et Iohannename centum solidos sterlingorum