Charter Document - 00355152
| Charter Number: | 00355152 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1298 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p303) |
Charter:
Olivero permissione diuina Linc Episcopus dilecto in Christi filio Officiali Archidiaconi Oxon Salutem et graciam et benediccionem Exhibita nobis nuper inquisicione per Decanum Oxon et magistrum Alexandrum de Estelya Commissarios nostros nomine nostro ad mandatum ipsum facta super vnione parochiarum Sancte Frideswide et Sancti Edwardi Oxon licet apparet per huiusmodi inquisicionem quod Prior et Conuentus Sancte Frideswide tanquam patroni vtriusque Ecclesie predicte et Vicarius eiusdem Ecclesie Sancte Frideswide necnon certe persone parochie vtriusque Ecclesie predicte vt interessent inquisicioni huiusmodi faciende vocati fuissent quia tamen per eandem inquisicionem nobis non constitit vtrum omnes parochiani vtriusque parochie pretacte vocati fuerint an non et vtrum aliquorum aliorum vel alicuius alterius a predictis similiter intersit et an parochiani Sancte Frideswide predicti omnes et singuli dicte vnioni ita videlicet quod audiant diuina in Ecclesia Sancti Edwardi prefata et recipiant ibidem ecclesiastica sacramenta et illic sepeliantur et quo ad alia omnia iura et onera facienda et supportanda absolutum prestent assensum et vtrum atrium seu cimiterium ipsius Ecclesie Sancti Edwardi vtrorumque parochianorum sufficiat sepulture vobis mandamus firmiter iniungentes quatinus super premissis et alijs in hoc casu requirendis ac precipue de vero valore omnium et singulorum prouentuum tam Ecclesie Sancti Edwardi quam Vicarie Ecclesie Sancte Frideswide necnon prouentuum ipsius Ecclesie Sancte Frideswide spectancium ad religiosos loci eiusdem racione parochie ipsius iuxta discrecionem vobis a Deo datum vocatis omnibus quorum interest et precipue parochianis singulis supradictis exposita que eis causa vocacionis in pleno loci capitulo iterato diligencius inquirentes que inueneritis in premissis nobis litteris vestris harum seriem et assensum seu dissensum dictorum parochianorum distincte et aperte descriptum fideliter rescribatis tempore opportuno significantes nobis iuxta inquisicionem factam vtrum deceat et expediat propter paupertatem dictarum Ecclesie illas coniungere et vnire vt Ecclesia Sancti Edwardi predicta dicte Ecclesiam Sancte Frideswide vniatur et nihilominus parochiani sub Vicario eiusdem Ecclesie Sancte Frideswide in Ecclesia Sancti Edwardi predicta tanquam Ecclesia sua parochiali regantur in futurum et curentur prout ad presens religiosi postulant supradicti ceterum si quos parochianos vnius Ecclesie vel alterius predicte reclamantes inueneritis in premissis causam reclamacionis seu opposicionis sue ac nomina omnium et singulorum se opponencium in hoc casu nobis similiter expressius intimetis Vale Datum apud Newerk x Kalendas Maij Pontificatus nostri Anno xviij
Markups
Names Markup:
Olivero permissione diuina Linc Episcopusname dilecto in Christi filio Officiali Archidiaconi Oxonname Salutem et graciam et benediccionem Exhibita nobis nuper inquisicione per Decanum Oxonname et magistrum Alexandrum de Estelyaname Commissarios nostros nomine nostro ad mandatum ipsum facta super vnione parochiarum Sancte Frideswide et Sancti Edwardi Oxon licet apparet per huiusmodi inquisicionem quod Priorname et Conuentus Sancte Frideswidename tanquam patroni vtriusque Ecclesie predicte et Vicarius eiusdem Ecclesie Sancte Frideswidename necnon certe persone parochie vtriusque Ecclesie predicte vt interessent inquisicioni huiusmodi faciende vocati fuissent quia tamen per eandem inquisicionem nobis non constitit vtrum omnes parochiani vtriusque parochie pretacte vocati fuerint an non et vtrum aliquorum aliorum vel alicuius alterius a predictis similiter intersit et an parochiani Sancte Frideswide predicti omnes et singuli dicte vnioni ita videlicet quod audiant diuina in Ecclesia Sancti Edwardiname prefata et recipiant ibidem ecclesiastica sacramenta et illic sepeliantur et quo ad alia omnia iura et onera facienda et supportanda absolutum prestent assensum et vtrum atrium seu cimiterium ipsius Ecclesie Sancti Edwardiname vtrorumque parochianorum sufficiat sepulture vobis mandamus firmiter iniungentes quatinus super premissis et alijs in hoc casu requirendis ac precipue de vero valore omnium et singulorum prouentuum tam Ecclesie Sancti Edwardiname quam Vicarie Ecclesie Sancte Frideswidename necnon prouentuum ipsius Ecclesie Sancte Frideswidename spectancium ad religiosos loci eiusdem racione parochie ipsius iuxta discrecionem vobis a Deo datum vocatis omnibus quorum interest et precipue parochianis singulis supradictis exposita que eis causa vocacionis in pleno loci capitulo iterato diligencius inquirentes que inueneritis in premissis nobis litteris vestris harum seriem et assensum seu dissensum dictorum parochianorum distincte et aperte descriptum fideliter rescribatis tempore opportuno significantes nobis iuxta inquisicionem factam vtrum deceat et expediat propter paupertatem dictarum Ecclesie illas coniungere et vnire vt Ecclesia Sancti Edwardiname predicta dicte Ecclesiam Sancte Frideswidename vniatur et nihilominus parochiani sub Vicario eiusdem Ecclesie Sancte Frideswidename in Ecclesia Sancti Edwardiname predicta tanquam Ecclesia sua parochiali regantur in futurum et curentur prout ad presens religiosi postulant supradicti ceterum si quos parochianos vnius Ecclesie vel alterius predicte reclamantes inueneritis in premissis causam reclamacionis seu opposicionis sue ac nomina omnium et singulorum se opponencium in hoc casu nobis similiter expressius intimetis Vale Datum apud Newerklocation x Kalendas Maij Pontificatus nostri Anno xviijdate
