Charter Document - 00350607

Charter Document - 00350607


Charter Number: 00350607
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p478)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Oxon a die Pasche in tres septimanas Anno regni [Regis] Henrici filii Regis Iohannis vicesimo quinto coram Iohanne de Eboraco Preposito Beuerl Henrico de Bathon Rogero de Thurkelby et Gilberto de Preston Iusticiarijs itinerantibus et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Priorem Sancte Frideswide Oxon querentem et Simonem Balehorn impedientem de viginti acris terre cum pertinentiis in suburbio Oxon et Walton vnde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Simon recognouit predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Prioris et Ecclesie sue predicte vt illam quam idem Prior et Ecclesia predicta habent de dono predicti Simonis habenda et tenenda eidem Priori et successoribus suis et Ecclesie predicte de capitalibus dominis feodi illius in liberam et perpetuam elemosinam per seruicium quod ad illam terram pertinet inperpetuum Et idem Simon et heredes sui warantizabunt eidem priori et successoribus suis et ecclesie predicte predictam terram cum pertinentiis ut liberam et perpetuam elemosinam per predictum servicium contra omnes homines inperpetuum Et idem Prior recepit predictum Simonem et heredes suos in singulis beneficijs et oracionibus que de cetero fient in Ecclesia sua predicta inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Oxonlocation a die Pasche in tres septimanas Anno regni [Regis] Henrici filii Regis Iohannis vicesimo quintodate coram Iohanne de Eboraco Preposito Beuerlname Henrico de Bathonname Rogero de Thurkelbyname et Gilberto de Preston Iusticiarijs itinerantibusname et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Priorem Sancte Frideswide Oxonname querentem et Simonem Balehornname impedientem de viginti acrisnumeral terre cum pertinentiis in suburbio Oxon et Walton vnde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Simonname recognouit predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Priorisname et Ecclesiename sue predicte vt illam quam idem Priorname et Ecclesianame predicta habent de dono predicti Simonisname habenda et tenenda eidem Prioriname et successoribus suis et Ecclesiename predicte de capitalibus dominis feodi illius in liberam et perpetuam elemosinam per seruicium quod ad illam terram pertinet inperpetuum Et idem Simonname et heredes sui warantizabunt eidem priori et successoribus suis et ecclesiename predicte predictam terram cum pertinentiis ut liberam et perpetuam elemosinam per predictum servicium contra omnes homines inperpetuum Et idem Priorname recepit predictum Simonemname et heredes suos in singulis beneficijs et oracionibus que de cetero fient in Ecclesia sua predicta inperpetuum