Charter Document - 00350450
| Charter Number: | 00350450 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1247 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p426) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Oxon a die Sancte Trinitatis in tres septimanas Anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis tricesimo primo coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston magistro Simone de Wauton et Iohanne de Cobeham Iusticiarijs itinerantibus et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Priorem Sancte Frideswide querentem et Ricardum Scolek impedientem de uno messuagio cum pertinentiis in Oxon vnde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Ricardus recognouit dictum messuagium cum pertinentiis esse ius ipsius et Ecclesie sue Sancte Frideswide vt illud quod idem Prior et Ecclesia sua predicta habent de dono ipsius Ricardi Et pro hac recognicione fine et concordia idem Prior concessit predicto Ricardo et Iuliane vxori eiusdem predictum messuagium cum pertinentiis habendum et tenendum eidem Ricardo et Iuliana de predicto priore et successoribus suis et ecclesia sua predicta Reddendo inde per annum unum denarium ad Pascha et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Priore et successoribus suis omnia alia seruicia que ad predictum messuagium pertinent Et post decessum vtriusque ipsorum Ricardi et Iuliane predictum messuagium cum pertinentiis reuertetur ad predictum Priorem et successores suos et Ecclesie suam predictam quietum de heredibus ipsorum Ricardi et Iuliane inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Oxonlocation a die Sancte Trinitatis in tres septimanas Anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis tricesimo primodate coram Rogero de Thurkelbyname Gilberto de Prestonname magistro Simone de Wautonname et Iohanne de Cobeham Iusticiarijs itinerantibusname et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Priorem Sancte Frideswidename querentem et Ricardum Scolekname impedientem de uno messuagionumeral cum pertinentiis in Oxon vnde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Ricardusname recognouit dictum messuagium cum pertinentiis esse ius ipsius et Ecclesie sue Sancte Frideswidename vt illud quod idem Priorname et Ecclesianame sua predicta habent de dono ipsius Ricardiname Et pro hac recognicione fine et concordia idem Priorname concessit predicto Ricardoname et Iuliane vxoriname eiusdem predictum messuagium cum pertinentiis habendum et tenendum eidem Ricardoname et Iuliananame de predicto priorename et successoribus suis et ecclesianame sua predicta Reddendo inde per annum unum denariumnumeral ad Pascha et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Priorename et successoribus suis omnia alia seruicia que ad predictum messuagium pertinent Et post decessum vtriusque ipsorum Ricardiname et Iulianename predictum messuagium cum pertinentiis reuertetur ad predictum Prioremname et successores suos et Ecclesie suam predictam quietum de heredibus ipsorum Ricardi et Iuliane inperpetuum
