Charter Document - 00350422
| Charter Number: | 00350422 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1249 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p430) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Strandam in crastino Sancti Iohannis Baptiste Anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis xxxiij coram Henrico de Bathon Alano de [Wansand] Willelmo de Wilton Reginaldo de Cobbeham et Willelmo de Breton Iusticiarijs itinerantibus et alijs domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Willelmum Sternum querentem et Robertum filium Roberti de Pulte et Agnetem vxorem eius impedientem de uno messuagio cum pertinentiis in Oxon vnde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicti Robertus et Agneta recognouerunt predictum messuagium cum pertinentiis esse ius ipsius Willelmi vt illud quod idem Willelmus habet de donoribus predictorum Roberti et Agnetis habendum et tenendum eidem Willelmo et heredibus suis de predictis Roberto et Agnete et heredibus ipsius Agnetis inperpetuum Reddendo annuatim inde unum denarium ad festum Sancti Michaelis pro omni seruicio consuetudine et exaccione ad predictos Robertum et Agnetem et heredes ipsius Agnetis pertinente et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predictis Roberto et Agnete et heredibus ipsius Agnetis omnia alia seruicia que ad predictum messuagium pertinent Et predicti Robertus et Agneta et heredes ipsius Agnetis warantizabunt eidem Willelmo et heredibus suis predictum messuagium cum suis pertinentiis per predicta servicia contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognicione warantizatione suis et concordia idem Willelmus dedit predictis Roberto et Agneti quadraginta solidos sterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Strandamlocation in crastino Sancti Iohannis Baptiste Anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis xxxiijdate coram Henrico de Bathonname Alano de [Wansand]name Willelmo de Wiltonname Reginaldo de Cobbehamname et Willelmo de Breton Iusticiarijs itinerantibusname et alijs domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Willelmum Sternumname querentem et Robertum filium Roberti de Pultename et Agnetem vxorem eiusname impedientem de uno messuagionumeral cum pertinentiis in Oxon vnde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicti Robertusname et Agnetaname recognouerunt predictum messuagium cum pertinentiis esse ius ipsius Willelminame vt illud quod idem Willelmusname habet de donoribus predictorum Robertiname et Agnetisname habendum et tenendum eidem Willelmoname et heredibus suis de predictis Robertoname et Agnetename et heredibus ipsius Agnetisname inperpetuum Reddendo annuatim inde unum denariumnumeral ad festum Sancti Michaelis pro omni seruicio consuetudine et exaccione ad predictos Robertumname et Agnetemname et heredes ipsius Agnetisname pertinente et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predictis Robertoname et Agnetename et heredibus ipsius Agnetisname omnia alia seruicia que ad predictum messuagium pertinent Et predicti Robertus et Agneta et heredes ipsius Agnetis warantizabunt eidem Willelmo et heredibus suis predictum messuagium cum suis pertinentiis per predicta servicia contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognicione warantizatione suis et concordia idem Willelmus dedit predictis Robertoname et Agneti quadraginta solidosnumeral sterlingorum
