Charter Document - 00350401
| Charter Number: | 00350401 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1294 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p416) |
Charter:
Omnibus hoc scriptum uisuris uel audituris Frater Alexander Prior Sancte Frideswide Oxon et eiusdem loci Conuentus Salutem in Domino sempiternam Noueritis nos ex mutuo consensu et assensu concessisse fratri Nicholao Magistro Hospitalis Sancti Iohannis extra portam orientalem Oxon et eiusdem loci Confratribus domum quondam Roberti de Swynebrok et Iuliane uxoris sue in parochia Omnium Sanctorum quam quidem domum predicti Robertus et Iuliana de nobis aliquando tenuerunt Ita tamen quod predicti Magister et eius Confratres et eorum successores nobis et successoribus nostris idem seruitium faciant quod nobis predicti Robertus et Iuliana facere consueuerunt uidelicet annuatim quinque solidos et octo denarios pro omni seruicio et demanda Concesserunt etiam predicti Magister et eius Confratres nobis et successoribus nostris quod licite possemus distringere feodum nostrum quandocunque contigerit ipsos in predicti redditus solutione deficere Et ad huius ex utraque parte concessionis firmam et perpetuam memoriam utraque pars huic scripto in modum chirographi confecto sigillum commune domus sue alternatim apposuit Datum Oxon die Martis proxima post festum Sancte Trinitatis Anno Domini millesimo CC nonagesimo quarto
Markups
Names Markup:
Omnibus hoc scriptum uisuris uel audituris Frater Alexander Prior Sancte Frideswide Oxonname et eiusdem loci Conuentusname Salutem in Domino sempiternam Noueritis nos ex mutuo consensu et assensu concessisse fratri Nicholao Magistro Hospitalis Sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonname et eiusdem loci Confratribusname domum quondam Roberti de Swynebrokname et Iuliane uxoris suename in parochia Omnium Sanctorum quam quidem domum predicti Robertusname et Iuliananame de nobis aliquando tenuerunt Ita tamen quod predicti Magistername et eius Confratresname et eorum successores nobis et successoribus nostris idem seruitium faciant quod nobis predicti Robertusname et Iuliananame facere consueuerunt uidelicet annuatim quinque solidosnumeral et octo denariosnumeral pro omni seruicio et demanda Concesserunt etiam predicti Magistername et eius Confratresname nobis et successoribus nostris quod licite possemus distringere feodum nostrum quandocunque contigerit ipsos in predicti redditus solutione deficere Et ad huius ex utraque parte concessionis firmam et perpetuam memoriam utraque pars huic scripto in modum chirographi confecto sigillum commune domus sue alternatim apposuit Datum Oxon die Martis proxima post festum Sancte Trinitatis Anno Domini millesimo CC nonagesimo quartodate
