Charter Document - 00350153
| Charter Number: | 00350153 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1298 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p304) |
Charter:
Vniuersis Sancte Matris Ecclesie filiis presentes litteras inspecturis Oliuerus permissione diuina Lincolniensis Episcopus Salutem in omnium Saluatore Preter euntibus rebus huius seculi seu labentibus a statu suo priore in eisdem prouide disponendis vt congrue subsistere valeant hijs quibus competit curam expedit adhibere Porro vtilius arbitramus aliqua per vnionem congeri et sic seruari connexa quam per diuiduitatem ex insufficiencia ad nichilum redegi atque labi cum itaque Ecclesia Sancti Edwardi in municipio Oxon adeo decreuerit quod proprium nequeat ministrum [supportare] eo quod annui prouentus eiusdem se ad decem solidos vix extendunt omnes que obuenciones a parochianis Ecclesie Sancte Frideswide loci eiusdem prouenientes non excedant summam consimilem annuatim dictas parochias vicinas et ab inicio quasi permixtas ad infra [instanciam] Prioris et Conuentus Monasterii Sancte Frideswide municipij predicti patronorum vtriusque Ecclesie prefate concurrente ad hoc consensu parochianorum vtrobique exacta que [inhabicione] prehabita super premissis de cetero fore decreuimus vniendos dictam Ecclesiam Sancti Edwardi prefate Ecclesie Sancte Frideswide parochiali appropriantes et eciam coniungentes perpetuis temporibus in futurum statuentes quod dicti parochiani vniuersi per Vicarium parochialem Ecclesie Sancte Frideswide predicte gubernentur impostorum et regantur Ceterum cum officium parochiale diuinum in dictam Ecclesiam Sancte Frideswide et seruicium dictorum religiosorum ne dum sub eodem tecto set in locis admodum vicinis siue notabili distancia retroactis temporibus celebrata tedium mutuatim et incongruenciam in dicta domo Domini Psalterio et Cithara discordante pepererit frequentur et eciam excitarint occasioque periculi prefatis religiosis ex apertura hostiorum eiusdem Ecclesie pro visitacione parochianorum infirmorum de nocte et ipsis parochianis ex difficultate habendi inde quod status eorum requirebat se contigisse dicatur Nos contra premissa prospicue affectantes ac tam illorum quam istorum quietem et vtilitatem pensantes statuimus et assensu illorum quorum interest attendente ordinamus quod ministracio officij parochialis in dicta Ecclesia Sancte Frideswide ex nunc cesset omnino Vicarius eiusdem Ecclesie qui pro tempore fuerit per memoratos religiosos in omnibus exhibendus vt prius in dicta Ecclesia Sancti Edwardi officiet illic que parochiani predicti tanquam ad Ecclesiam suam parochialem ad audienda diuina conueniant et ecclesiastica recipiant sacramenta et eciam ipsi defuncti sepeliantur ibidem ipsius onera agnituri sicut honorantur in ea In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum apud Bukkeden quarto Nonas Septembris Anno Domini MCC nonagesimo octavo
Markups
Names Markup:
Vniuersis Sancte Matris Ecclesie filiis presentes litteras inspecturis Oliuerusname permissione diuina Lincolniensis Episcopusname Salutem in omnium Saluatore Preter euntibus rebus huius seculi seu labentibus a statu suo priorename in eisdem prouide disponendis vt congrue subsistere valeant hijs quibus competit curam expedit adhibere Porro vtilius arbitramus aliqua per vnionem congeri et sic seruari connexa quam per diuiduitatem ex insufficiencia ad nichilum redegi atque labi cum itaque Ecclesia Sancti Edwardiname in municipio Oxon adeo decreuerit quod proprium nequeat ministrum [supportare] eo quod annui prouentus eiusdem se ad decem solidosnumeral vix extendunt omnes que obuenciones a parochianis Ecclesie Sancte Frideswidename loci eiusdem prouenientes non excedant summam consimilem annuatim dictas parochias vicinas et ab inicio quasi permixtas ad infra [instanciam] Priorisname et Conuentus Monasterii Sancte Frideswidename municipij predicti patronorum vtriusque Ecclesiename prefate concurrente ad hoc consensu parochianorum vtrobique exacta que [inhabicione] prehabita super premissis de cetero fore decreuimus vniendos dictam Ecclesiam Sancti Edwardiname prefate Ecclesie Sancte Frideswidename parochiali appropriantes et eciam coniungentes perpetuis temporibus in futurum statuentes quod dicti parochiani vniuersi per Vicarium parochialem Ecclesie Sancte Frideswidename predicte gubernentur impostorum et regantur Ceterum cum officium parochiale diuinum in dictam Ecclesiam Sancte Frideswidename et seruicium dictorum religiosorum ne dum sub eodem tecto set in locis admodum vicinis siue notabili distancia retroactis temporibus celebrata tedium mutuatim et incongruenciam in dicta domo Domini Psalterio et Cithara discordante pepererit frequentur et eciam excitarint occasioque periculi prefatis religiosis ex apertura hostiorum eiusdem Ecclesie pro visitacione parochianorum infirmorum de nocte et ipsis parochianis ex difficultate habendi inde quod status eorum requirebat se contigisse dicatur Nos contra premissa prospicue affectantes ac tam illorum quam istorum quietem et vtilitatem pensantes statuimus et assensu illorum quorum interest attendente ordinamus quod ministracio officij parochialis in dicta Ecclesia Sancte Frideswidename ex nunc cesset omnino Vicarius eiusdem Ecclesiename qui pro tempore fuerit per memoratos religiosos in omnibus exhibendus vt prius in dicta Ecclesia Sancti Edwardiname officiet illic que parochiani predicti tanquam ad Ecclesiamname suam parochialem ad audienda diuina conueniant et ecclesiastica recipiant sacramenta et eciam ipsi defuncti sepeliantur ibidem ipsius onera agnituri sicut honorantur in ea In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum apud Bukkedenlocation quarto Nonas Septembris Anno Domini MCC nonagesimo octavodate
