Charter Document - 00350127
| Charter Number: | 00350127 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1247 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p308) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Regis apud Oxon a die Sancte Trinitatis in quindecim dies Anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis tricesimo primo coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston magistro Simone de Banton et Iohanne de Cobbeham Iusticiarijs itinerantibus et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Priorem Sancte Frideswide querentem et Radulphum filium Ricardi Pekwether impedientem de viginti et [novem] solidatis et octo denariatas redditus cum pertinentiis in Oxon et in suburbio Oxon vnde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Radulphus recognouit predictum redditum cum pertinentiis esse ius ipsius Prioris et Ecclesie sue Sancte Frideswide et illum quem idem Prior et Ecclesia sua predicta habent de dono eiusdem Radulphi habendum et tenendum eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Radulpho et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum Reddendo inde annuatim unum denarium ad Pascha et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius omnia alia seruicia que ad predictum redditum pertinent Et idem Radulphus et heredes sui warantizabimus eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictum redditum cum pertinentiis ut liberam et perpetuam elemosinam suam per predictam seruiciam contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognicione warantizacione fine et concordia idem Prior dedit predicto Radulpho sex decem marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in Curia Regis apud Oxonlocation a die Sancte Trinitatis in quindecim dies Anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis tricesimo primodate coram Rogero de Thurkelbyname Gilberto de Prestonname magistro Simone de Bantonname et Iohanne de Cobbeham Iusticiarijs itinerantibusname et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Priorem Sancte Frideswidename querentem et Radulphum filium Ricardi Pekwethername impedientem de viginti et [novem] solidatisnumeral et octo denariatasnumeral redditus cum pertinentiis in Oxon et in suburbio Oxon vnde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Radulphus recognouit predictum redditum cum pertinentiis esse ius ipsius Priorisname et Ecclesie sue Sancte Frideswidename et illum quem idem Priorname et Ecclesianame sua predicta habent de dono eiusdem Radulphiname habendum et tenendum eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Radulphoname et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum Reddendo inde annuatim unum denariumnumeral ad Pascha et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius omnia alia seruicia que ad predictum redditum pertinent Et idem Radulphusname et heredes sui warantizabimus eidem prioriname et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictum redditum cum pertinentiis ut liberam et perpetuam elemosinam suam per predictam seruiciam contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognicione warantizacione fine et concordia idem Prior dedit predicto Radulphoname sex decem marcasnumeral argenti
