Charter Document - 00350065

Charter Document - 00350065


Charter Number: 00350065
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1260 - 1261
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p20)

Charter:

Hec est finalis concordia in Curia domini Regis apud Oxon a die Sancti Hillarij in tres septimanas Anno regni Regis Henrici filii Iohannis quadragesimo quinto coram Gilberto de Preston Martino de Lytelebury et Galfrido de Leuekenore Iusticiarijs itinerantibus et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Priorem Sancte Frideswide de Oxon querentem et Maiorem et Communitatem Oxon impedientem de una marcata redditus cum pertinentiis in suburbio Oxon vnde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia Scilicet quod predicti Maior et Communitas recognouerunt predictum redditum cum pertinentiis scilicet illum redditum cum pertinentiis quem predicti Maior et Communitas percipere consueuerunt per manus Abbatis de Oseneye de quodam prato quod vocatur Middelheit in suburbio Oxon esse ius ipsius Prioris et Ecclesie sue Sancte Frideswide vt illum quem idem Prior et Ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Maioris et Communitatis habendum et tenendum eidem Priori et successoribus suis et ecclesie sue supradicte de predicto maiore et alijs maioribus qui pro tempore fuerint et predicta communitate inperpetuum Reddendo inde per annum unum clauum Gariofil ad Pascha pro omni seruicio secta curie consuetudine et exaccione Item quod predictus Prior et successores sui annuatim percipient predictum redditum per manus Abbatis de Oseneye et successorum suorum ad duos anni terminos scilicet medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis Et predictus Maior et alij maiores qui pro tempore fuerint et predicta communitas warantizare acquietare et defendere eidem Priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictum redditum cum pertinentiis per predictum contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognicione warantizacione acquietacione defencione sive et concordia idem Prior remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis et Ecclesia sua predicta predicto Maiori et alijs Maioribus qui pro tempore fuerint et predicte Communitati octo solidatos redditus quos idem Prior annuatim percipere consueuit de predictis Maiore et Communitate de predicto prato et quatuor solidatos redditus quos idem Prior annuatim percipere consueuit de eisdem Maiore et Communitate de Gildhall Oxon inperpetuum Et hec concordia facta fuit presente predicto Abbate et cognoscente se debere predictum redditum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:







Hec est finalis concordia in Curia domini Regis apud Oxonlocation a die Sancti Hillarij in tres septimanas Anno regni Regis Henrici filii Iohannis quadragesimo quintodate coram Gilberto de Prestonname Martino de Lyteleburyname et Galfrido de Leuekenore Iusticiarijs itinerantibusname et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Priorem Sancte Frideswide de Oxonname querentem et Maioremname et Communitatem Oxonname impedientem de una marcatanumeral redditus cum pertinentiis in suburbio Oxon vnde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia Scilicet quod predicti Maiorname et Communitasname recognouerunt predictum redditum cum pertinentiis scilicet illum redditum cum pertinentiis quem predicti Maiorname et Communitasname percipere consueuerunt per manus Abbatis de Oseneyename de quodam prato quod vocatur Middelheit in suburbio Oxonproperty esse ius ipsius Priorisname et Ecclesie sue Sancte Frideswidename vt illum quem idem Priorname et Ecclesianame sua predicta habent de dono predictorum Maiorisname et Communitatisname habendum et tenendum eidem Prioriname et successoribus suis et ecclesie sue supradicte de predicto maiore et alijs maioribus qui pro tempore fuerint et predicta communitate inperpetuum Reddendo inde per annum unum clauumnumeral Gariofil ad Pascha pro omni seruicio secta curie consuetudine et exaccione Item quod predictus Prior et successores sui annuatim percipient predictum redditum per manus Abbatis de Oseneyename et successorum suorum ad duos anni terminosnumeral scilicet medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis Et predictus Maiorname et alij maiores qui pro tempore fuerint et predicta communitas warantizare acquietare et defendere eidem Prioriname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte predictum redditum cum pertinentiis per predictum contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognicione warantizacione acquietacione defencione sive et concordia idem Priorname remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis et Ecclesia sua predicta predicto Maioriname et alijs Maioribusname qui pro tempore fuerint et predicte Communitatiname octo solidatosnumeral redditus quos idem Prior annuatim percipere consueuit de predictis Maiorename et Communitatename de predicto prato et quatuor solidatosnumeral redditus quos idem Prior annuatim percipere consueuit de eisdem Maiorename et Communitate de Gildhall Oxonname inperpetuum Et hec concordia facta fuit presente predicto Abbatename et cognoscente se debere predictum redditum