Charter Document - 00350035
| Charter Number: | 00350035 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1191 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p18) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia [domini] Regis apud Oxon die Iouis proxima post festum Apostolorum Petri et Pauli Anno regni Regis Ricardi secundo coram G[odefrido] Wynton Episcopo Willelmo Bregnarrio Iohanne Marchall Ogero filio Ogeri Roberto de Tresgor Magistro Thoma de Husseburne et S[effride] Cicestrensi Thesaurario Iusticiarijs domini Regis et alijs Baronibus et fidelibus suis ibi tunc presentibus inter Iohannem Priorem ecclesie Sancte Frideswide et Canonicos eiusdem loci et inter Burgenses ville Oxon de placito unius prati quod vocatur Midelheit quod clamabant versus dictos Burgenses in escambium estallorum que prius habuerant in villa Oxoneford vnde placitum fuit inter eos in Curia domini Regis scilicet quod prefati Burgenses dederunt et concesserunt predicte Ecclesie et Canonicis ibidem Deo seruientibus octo solidos singulis annis per manum eorundem Burgensium de predicto prato inperpetuum percipiendos ad duos terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis quatuor solidos ad Pascha floridum quatuor solidos et Burgenses fecerunt predictis Priori et Canonicis cartam suam sigillo Aldermanni de Gilda sigillatam de predicto redditu ad predictos terminos sine omni contradiccione persoluendo et predicti Burgenses dederunt predictos octo solidos predicto Priori et Canonicis de communa sua Predictus vero Prior et Canonici clamauerunt locum estallorum predictorum quietum predictis Burgensibus inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in Curia [domini] Regis apud Oxonlocation die Iouis proxima post festum Apostolorum Petri et Pauli Anno regni Regis Ricardi secundodate coram G[odefrido] Wynton Episcoponame Willelmo Bregnarrioname Iohanne Marchallname Ogero filio Ogeriname Roberto de Tresgorname Magistro Thoma de Husseburnename et S[effride] Cicestrensi Thesaurario Iusticiarijsname domini Regis et alijs Baronibus et fidelibus suis ibi tunc presentibus inter Iohannem Priorem ecclesie Sancte Frideswidename et Canonicosname eiusdem loci et inter Burgenses ville Oxonname de placito unius pratinumeral quod vocatur Midelheit quod clamabant versus dictos Burgensesname in escambium estallorum que prius habuerant in villa Oxoneford vnde placitum fuit inter eos in Curia domini Regis scilicet quod prefati Burgensesname dederunt et concesserunt predicte Ecclesiename et Canonicis ibidem Deo seruientibus octo solidosnumeral singulis annis per manum eorundem Burgensiumname de predicto prato inperpetuum percipiendos ad duos terminosnumeral scilicet ad festum Sancti Michaelis quatuor solidosnumeral ad Pascha floridum quatuor solidosnumeral et Burgensesname fecerunt predictis Prioriname et Canonicis cartam suam sigillo Aldermanni de Gildaname sigillatam de predicto redditu ad predictos terminos sine omni contradiccione persoluendo et predicti Burgensesname dederunt predictos octo solidosnumeral predicto Prioriname et Canonicis de communa sua Predictus vero Priorname et Canonici clamauerunt locum estallorum predictorum quietum predictis Burgensibus inperpetuum
