Charter Document - 00340475
Charter Number: | 00340475 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1280 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod ita conuenit inter Abbatem de Oseneya ex una parte et Willelmum de Hedingdone ex altera uidelicet cum predictus Abbas tulisset breue domini regis super predictum Willelmum quod leuauit quandam domum in Oxonia ad nocumentum liberi tenementi sui in eadem uilla post primam transfretationem [] quedam guttera erit facta per predictum Willelmum que decetero ducet aquam usque ad stratam regiam et alia guttera que est supra domum que est infra ex transuerso predicti tenementi debet fieri et sustentari sumptibus predicti Willelmi ita quod si predictus Abbas altius edificare uoluerit idem Willelmus predictam gutteram sumptibus suis facere et sustentare debet ita tamen quod ducet aquam in cur[iam] predicti Abbatis Et quia fuerunt ibi due fenestre nocentes ita conuenit quod erunt barrate ferro et bene uitro munite ita quod si Abbas edificare uoluerit penitus predicte fenestre petra et calc[e] perfitiantur
Markups
Names Markup:
Memorandum quod ita conuenit inter Abbatem de Oseneyaname ex una parte et Willelmum de Hedingdonename ex altera uidelicet cum predictus Abbasname tulisset breue domini regis super predictum Willelmumname quod leuauit quandam domum in Oxonia ad nocumentum liberi tenementi sui in eadem uilla post primam transfretationem [] quedam guttera erit facta per predictum Willelmumname que decetero ducet aquam usque ad stratam regiam et alia guttera que est supra domum que est infra ex transuerso predicti tenementi debet fieri et sustentari sumptibus predicti Willelminame ita quod si predictus Abbasname altius edificare uoluerit idem Willelmusname predictam gutteram sumptibus suis facere et sustentare debet ita tamen quod ducet aquam in cur[iam] predicti Abbatisname Et quia fuerunt ibi due fenestre nocentes ita conuenit quod erunt barrate ferro et bene uitro munite ita quod si Abbasname edificare uoluerit penitus predicte fenestre petra et calc[e] perfitiantur