Charter Document - 00340126
Charter Number: | 00340126 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conuentio facta inter I[ohannem] abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et Osbertum Cirotecarium et Iulianam uxorem eius ex altera uidelicet quod cum idem Osbertus detentor esset annue pensionis sue ad summam xviii solidorum et mota esset lis inter eos super eo per breue domini Regis de iustificando tandem conuenit inter partes quod predictus Osbertus et uxor eius Iuliana tradiderunt eisdem Canonicis domum suam cum tota terra sua que est in parochia sancte Mildride in uademonium pro prenominato debito habend et possidendam libere et quiete donec inde uel ex conductione uel alio casu uniuersa reragia sua plene perceperint saluis tamen predictis Canonicis tribus solidis quos de eadem terra annuatim percipiunt Quod si forte predicti Canonici super eandem terram sumptus posuerint uel noua edifitia construxerint tanto diutius ipsam domum et terram in manu sua tenebunt donec integre perceperint omnes expensas quas in eadem domo uel terra per uisum legalium hominum fecerint Quibus omnibus tam reragiis quam expensis predictis Canonicis integre solutis redibit prefata domus cum terra absque omni contradictione predictorum Canonicorum pacifice ad predictos Osbertum et uxorem eius Iulianam et heredes eorum ut illam teneant sicut eam tenuerunt in principio huius transactionis Et ut [] Acta sunt hec die Exaltationis sancte Crucis anno ab incarnatione domini MCXXX hiis testibus Iohanne Pady tunc maiore Oxon Philippo Molendinario Roberto Oen Henrico filio Henrici Pentecoste et Henrico filio Th[ome] tunc prepositis Iohanne le Tailur Ricardo Aurifabro Roberto Mercatore Petro filio Toraldi et multis aliis
Markups
Diplomatics Markup:
Hec est conuentio facta inter I[ohannem] abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et Osbertum Cirotecarium et Iulianam uxorem eius ex altera uidelicet quod cum idem Osbertus detentor esset annue pensionis sue ad summam xviii solidorum et mota esset lis inter eos super eo per breue domini Regis de iustificando tandem conuenit inter partes quodnarration predictus Osbertus et uxor eius Iulianawords of disposition particulars tradideruntwords of disposition standard eisdem Canonicisgrantee particulars domum suam cum tota terra sua que est in parochia sancte Mildride in uademonium pro prenominato debitoobject of conveyance particulars habend et possidendam libere et quietehabendum clause standard donec inde uel ex conductione uel alio casu uniuersa reragia sua plene perceperintduration saluis tamen predictis Canonicis tribus solidis quos de eadem terra annuatim percipiuntexception clause Quod si forte predicti Canonici super eandem terram sumptus posuerint uel noua edifitia construxerint tanto diutius ipsam domum et terram in manu sua tenebunt donec integre perceperint omnes expensas quas in eadem domo uel terra per uisum legalium hominum fecerint Quibus omnibus tam reragiis quam expensis predictis Canonicis integre solutis redibit prefata domus cum terra absque omni contradictione predictorum Canonicorum pacifice ad predictos Osbertum et uxorem eius Iulianam et heredes eorum ut illam teneant sicut eam tenuerunt in principio huius transactionisclausulae Et utsealing clause standard [] Acta sunt hecdate clause standard die Exaltationis sancte Crucisdate clause particulars anno ab incarnatione dominidate clause standard MCXXXdate clause particulars hiis testibuswitness clause standard Iohanne Pady tunc maiore Oxon Philippo Molendinario Roberto Oen Henrico filio Henrici Pentecoste et Henrico filio Th[ome] tunc prepositis Iohanne le Tailur Ricardo Aurifabro Roberto Mercatore Petro filio Toraldiwitness clause particulars et multis aliiswitness clause standard
Names Markup:
Hec est conuentio facta inter I[ohannem] abbatemname et conuentum Oseneyename ex una parte et Osbertum Cirotecariumname et Iulianam uxorem eiusname ex altera uidelicet quod cum idem Osbertusname detentor esset annue pensionis sue ad summam xviii solidorumnumeral et mota esset lis inter eos super eo per breue domini Regis de iustificando tandem conuenit inter partes quod predictus Osbertusname et uxor eius Iuliananame tradiderunt eisdem Canonicis domum suam cum tota terra sua que est in parochia sancte Mildride in uademonium pro prenominato debito habend et possidendam libere et quiete donec inde uel ex conductione uel alio casu uniuersa reragia sua plene perceperint saluis tamen predictis Canonicisname tribus solidis quos de eadem terra annuatim percipiunt Quod si forte predicti Canoniciname super eandem terram sumptus posuerint uel noua edifitia construxerint tanto diutius ipsam domum et terram in manu sua tenebunt donec integre perceperint omnes expensas quas in eadem domo uel terra per uisum legalium hominum fecerint Quibus omnibus tam reragiis quam expensis predictis Canonicisname integre solutis redibit prefata domus cum terra absque omni contradictione predictorum Canonicorumname pacifice ad predictos Osbertumname et uxorem eius Iulianamname et heredes eorum ut illam teneant sicut eam tenuerunt in principio huius transactionis Et ut [] Acta sunt hec die Exaltationis sancte Crucis anno ab incarnatione domini MCXXXdate hiis testibus Iohanne Pady tunc maiore Oxonname Philippo Molendinarioname Roberto Oenname Henrico filio Henriciname Pentecostename et Henrico filio Th[ome] tunc prepositisname Iohanne le Tailurname Ricardo Aurifabroname Roberto Mercatorename Petro filio Toraldiname et multis aliis