Charter Document - 00331085
Charter Number: | 00331085 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale, Quitclaim |
Date: | 1231 - 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri me Laurencium Rocelyn uendidisse et quietam clamasse domum meam et omnia ad eandem domum pertinentia deo et fratribus hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Concessi etiam et liberaui in manibus fratrum cartam quam habui de domo hospitalis et plenariam seisinam fratribus feci scilicet ut de edificiis et de pratis ortis et uirgultis et de omnibus ad eandem domum pertinentiis nichil michi nec heredibus meis iuris retinui Pro hac autem uenditione et quieta clamatione fratres hospitalis domum meam de Iudaismo aquietauerunt pro sex marcis argenti et michi dederunt quinquaginta solidos sterlingorum in gersumam Unde ne in posterum possit aliqua suboriri calumpnia presens scriptum sigilli mei munimine roboraui in testimonio quietationis Huius rei testes sunt Petrus Turalde tunc maior Oxonie Henricus Symeon Thoma de Suburbio Andreas Halegod Laurentius Log Nicholaus Wisle Rogerus Bolter Willelmus Prute Etheldredus Bolter et aliis