Charter Document - 00330487
Charter Number: | 00330487 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Hugo filius Roberti filii Burewoldi recognoui Aluiue filie Roberti parmentarii et Thome filio eiusdem Aluiue rectum suum de parte illius terre uersus curiam que fuit Herewordi telarii et Cecilie uxoris sue in parochia sancte Marie quam partem terre Robertus filius Burewoldi pater meus Herewordo et Cecilie uxori sue prenominatis abstulerat et in proprios usus conuerterat et edificauerat Et ideo ego pro salute animarum patris et matris mee necnon pro salute anime mee predictam partem terre integre reddidi prefate Aluiue et Thome filio eius et heredibus suis ita quod predicta Aluiua et Thomas filius eius et heredes sui totam terram que fuit predicti Herewordi et Cecilie uxoris eius in longum et in latum et in profundum habeant et teneant de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete et adeo integre sicut Herewordus predictus et Cecilia uxor eius umquam aliquo tempore melius et integrius tenuerunt ullo tempore antecessorum meorum reddendo annuatim pro tota terra premissa quatuor solidos ad duos terminos anni pro omni seruicio et pro omni exactione uidelicet duos solidos ad Pasca et duos solidos ad festum sancti Michaelis Et ego et heredes mei warantizabimus totam predictam terram integre prefate Aluiue et Thome filio eius et heredibus suis contra omnes homines Et pro superfecto quod Robertus pater meus super premissam partem terre posuerat et edificauerat et pro warantizacione mea tocius premisse terre sepedicta Aluiua et Thomas filius eius dederunt michi tres marcas argenti Et ut perpetuo firmum et inconcussum permaneat hac mea presenti carta et sigillo meo confirmaui Et ego Laurentius Kepeherm concessi et hoc scripto presenti confirmaui totam predictam terram prefate Aluiue et Thome filio eius et heredibus suis habendam plenarie et tenendam integre de me et heredibus meis hereditarie per illud idem seruicium annuatim reddendum sicut Hugo filius Roberti nepos meus tradidit habendam et eis confirmauit tenendam et etiam totam terram premissam et prediuisam ego et heredes mei warantizabimus Aluiue et Thome filio eius et heredibus suis Et pro concessioni mea et confirmacione et warantizacione mea sepedicte terre sepenominata Aluiua et Thomas filius eius dederunt michi duo bisantia Et quia uolo quod hec mea concessio et confirmacio et warantizacio perpetuo firma et stabilis permaneat sigilli mei impressione corroborare curaui hiis testibus Thoma filio Eilrici Willelmo filio Radulfi Turoldo Corduenero Waltero filio Iohannis le Knit Laurantio filio Wiardi Alexandro Fabro Laurentio Wnder Rogero filio Burewoldi Willelmo de Ou Thoma filio Edwini Willelmo Aurifabro Adam de Piria Waltero Uitreario