Charter Document - 00330480
Charter Number: | 00330480 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1312 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint Willelmus de Gloucestria et Roesia uxor eius salutem in domino sempiternam Noueritis nos concessisse et omnino pro nobis et heredibus nostris in pura et perpetua elemosina quietum clamasse uiris religiosis fratri Nicholao magistro Hospitalis sancti Iohannis Baptiste extra portam orientalem Oxonie et eiusdem loci confratribus et eorum successoribus totum ius et clameum quod habuimus et habemus vel aliquo modo habere poterimus in duabus schoppis cum pertinenciis in Oxonia que quidem schoppe site sunt in Gropelane inter tenementum predicti magistri ex parte una et tenementum Lucie que fuit uxor Ade de Shidzerde ex parte altera ita quod nec nos nec heredes nostri nec aliquis alius nomine nostro in posterum aliquod ius vel clameum in predictis schoppis cum pertinenciis exigere uel uendicare poterimus set ab omni accione et remedio iuris imperpetuum simus exclusi Et nos vero predicti Willelmus et Roesia et heredes nostri predictas schoppas cum pertinenciis predictis viris religiosis et confratribus et eorum successoribus ut dictum est contra omnes mortales in pura et perpetua elemosina warantizabimus acquietabimus et imperpetuum defendemus In cuius rei testimonium hiis litteris nostris sigilla nostra apposuimus hiis testibus Philippo de Wurmenhale Iohanne Aurifabro Adam de Spaldyng de Oxonia Willelmo de Mersshtone Waltero de Rodestone Iohanne de Croxford filio Willelmi de Weltone Willelmo de Tappesfeld de Londone Ricardo de Hattecoumbe clerico et aliis Dat apud Londone die Iouis proxima ante festum sancti Georgii martiris anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi primo quinto