Charter Document - 00330479
Charter Number: | 00330479 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Quitclaim |
Date: | 1257 - 1258 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Garfridus le Uerrer dedi et concessi quietum clamaui et hac presenti carta mea confirmaui pro me et pro heredibus meis fratri Henrico tunc custodi Hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et fratribus eiusdem loci totum illud tenementum meum cum omnibus pertinenciis suis quod iacet inter terram que fuit Walteri de Miltone ex una parte et terram Henrici Perle ex altera parte in Gropecuntelane in parochia beate Marie uirginis Oxonie habendum et tenendum predicto Henrico et confratribus suis et suis successoribus libere quiete integre et bene in pace in perpetuum cum omni iure et clamio quod habui uel habere potui in predicto tenemento cum pertinenciis Pro hac autem donacione concessione quicta clamacione et confirmacione dederunt michi predicti frater Henricus et sui confratres pre manibus uiginti solidos sterlingorum Et ut hec igitur mea donacio conccssio quietaclamacio et confirmacio firme et stabiles in perpetuum permaneant huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Nicholao de Stokwelle tunc maiore Oxonie Iohanne de Coleshulle Galfrido le Mercer tunc prepositis Oxonie Waltero Aurifabro Galfrido fratre eius Henrico Perle Willelmo de Wincestria Alfredo Specer Willelmo Specer iuniore Ricardo Marscallo Petro Pistore Alexandro Kniht Galfrido clerico et aliis