Charter Document - 00330435
Charter Number: | 00330435 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici quinto ad festum sancti Michaelis hec conuentio facta fuit inter fratrem Walterum tunc magistrum hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et eiusdem loci confratres ex una parte et Aliciam de Cristiscrigke ex alia parte uidelicet quod dicta Alicia in sua legia potestate et pura uiduetate tradidit ac dimisit predictis fratribus unum solarium cum suis pertinenciis de tenemento suo in Cattestrete quod situm est ex parte australi tenementi sui in parochia beate Marie uirginis in uilla Oxonie pro arreragiis viginti solidorum de annuo redditu suo septem solidorum et sex denariorum de quibus arreragiis placitum fuit in curia domini regis Oxonie inter predictos confratres et Aliciam per breue domini regis de redditibus et arreragiis in qua predicta curia predicta Alicia recognouit se teneri predictis confratribus in predictis redditibus et arreragiis Et tunc temporis ponebatur predictum solarium pro octo solidis per annum Et quanto tempore predictum solarium potest tradi pro octo solidis per annum tanto tempore predicti confratres allocabunt quatuor solidos pro arreragiis per annum et quatuor in annuali redditu predicto quousque omnia arreragia soluantur simul cum capitali redditu et tres solidi et sex denarii qui remanent de capitali redditu predicto qui non ponuntur in redditu exeunte de predicto solario debent solui de capitali mesuagio dicte Alicie sicut prius scilicet ad festum Conuersionis sancti Pauli apostoli duos solidos ad festum Annuntiationis beate Marie in Marcio nouem denarios et ad festum sancti Michaelis nouem denarios Et si predictum solarium non sufficiat ad octo solidos per annum tunc bene licebit predictis confratribus ad totum tenementum predicte Alicie redire et distringere sicut prius fecerunt quousque eis satisfactum sit de redditu et de arreragiis Et post solucionem dictorum arreragiorum remaneat predictum tenementum integre in seruicio septem solidorum et sex denariorum predictis confratribus in eodem statu quo fuit ante confectionem huius scripti habendum et tenendum predictum solarium cum suis pertinenciis secundum formam prediuisam de predicta Alicia et heredibus suis uel suis assignatis predictis magistro et fratribus et eorum successoribus libere quiete bene et in pace Et si contingat quod predicti confratres aliquos sumptus uel expensas in sustentacione predicti solarii apponant ante solutionem predictorum arreragiorum concedit predicta Alicia pro se et heredibus suis uel suis assignatis quod predicti confratres teneant predictum solarium quousque habeant plenarie suas expensas una cum arreragiis predictis et etiam concedit predicta Alicia pro se et heredibus suis quod predicti confratres quicumque procuratores fuerint infra tempus predictum credantur in computacione tam de receptione arreragiorum quam de expensis circa solarium predictum factis suo simplici dicto absque aliqua alia probatione Et predicta uero Alicia et heredes sui uel sui assignati predictis magistro et fratribus et eorum successoribus predictum solarium sicut predictum est contra omnes homines mares et feminas warantizabunt et defendent Et ut hec omnia prescripta firma et stabilia permaneant parti remanenti penes predictos confratres predicta Alicia sigillum suum apposuit et parti remanenti penes predictam Aliciam predicti confratres sigillum suum apposuerunt Hiis testibus Nicholao de Kyngistone tunc maiore Oxonie Iohanne de Eu Andrea de Durham tunc balliuis Henrico Owayn Willelmo le Spicer Waltero Aurifabro Galfrido Aurifabro Willelmo le Lyur de Liuers Simone Scoth Ricardo de Eppewelle et aliis
Markups
Names Markup:
Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici quinto ad festum sancti Michaelisdate hec conuentio facta fuit inter fratrem Walterumname tunc magistrum hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxoniename et eiusdem loci confratresname ex una parte et Aliciam de Cristiscrigkename ex alia parte uidelicet quod dicta Alicianame in sua legia potestate et pura uiduetate tradidit ac dimisit predictis fratribusname unum solarium cum suis pertinenciis de tenemento suo in Cattestrete quod situm est ex parte australi tenementi sui in parochia beate Marie uirginis in uilla Oxonie pro arreragiis viginti solidorum de annuo redditu suo septem solidorum et sex denariorum de quibus arreragiis placitum fuit in curia domini regis Oxoniename inter predictos confratres et Aliciam per breue domini regisname de redditibus et arreragiis in qua predicta curia predicta Alicianame recognouit se teneri predictis confratribus in predictis redditibus et arreragiis Et tunc temporis ponebatur predictum solarium pro octo solidis per annum Et quanto tempore predictum solarium potest tradi pro octo solidis per annum tanto tempore predicti confratresname allocabunt quatuor solidos pro arreragiis per annum et quatuor in annuali redditu predicto quousque omnia arreragia soluantur simul cum capitali redditu et tres solidi et sex denarii qui remanent de capitali redditu predicto qui non ponuntur in redditu exeunte de predicto solario debent solui de capitali mesuagio dicte Aliciename sicut prius scilicet ad festum Conuersionis sancti Pauli apostoli duos solidos ad festum Annuntiationis beate Marie in Marcio nouem denarios et ad festum sancti Michaelis nouem denarios Et si predictum solarium non sufficiat ad octo solidos per annum tunc bene licebit predictis confratribusname ad totum tenementum predicte Aliciename redire et distringere sicut prius fecerunt quousque eis satisfactum sit de redditu et de arreragiis Et post solucionem dictorum arreragiorum remaneat predictum tenementum integre in seruicio septem solidorum et sex denariorum predictis confratribusname in eodem statu quo fuit ante confectionem huius scripti habendum et tenendum predictum solarium cum suis pertinenciis secundum formam prediuisam de predicta Alicianame et heredibus suis uel suis assignatis predictis magistroname et fratribusname et eorum successoribus libere quiete bene et in pace Et si contingat quod predicti confratresname aliquos sumptus uel expensas in sustentacione predicti solarii apponant ante solutionem predictorum arreragiorum concedit predicta Alicianame pro se et heredibus suis uel suis assignatis quod predicti confratresname teneant predictum solarium quousque habeant plenarie suas expensas una cum arreragiis predictis et etiam concedit predicta Alicianame pro se et heredibus suis quod predicti confratresname quicumque procuratores fuerint infra tempus predictum credantur in computacione tam de receptione arreragiorum quam de expensis circa solarium predictum factis suo simplici dicto absque aliqua alia probatione Et predicta uero Alicianame et heredes sui uel sui assignati predictis magistroname et fratribusname et eorum successoribus predictum solarium sicut predictum est contra omnes homines mares et feminas warantizabunt et defendent Et ut hec omnia prescripta firma et stabilia permaneant parti remanenti penes predictos confratresname predicta Alicianame sigillum suum apposuit et parti remanenti penes predictam Aliciamname predicti confratres sigillum suum apposuerunt Hiis testibus Nicholao de Kyngistonename tunc maiore Oxoniename Iohanne de Euname Andrea de Durhamname tunc balliuisname Henrico Owaynname Willelmo le Spicername Waltero Aurifabroname Galfrido Aurifabroname Willelmo le Lyur de Liuersname Simone Scothname Ricardo de Eppewellename et aliis