Charter Document - 00330425

Charter Document - 00330425


Charter Number: 00330425
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Rogeri filii Sewi concessi dimisi et liberaui Thome Faiteplace totum redditum ilium quem habui de domo illa que est in Cattestrete inter terram abbatisse de Godestow et terram que fuit Radulfi Cuteritch in parrochia sancte Marie de Oxonia scilicet tres solidos per annum ad duos terminos anni scilicet xviii d ad Pascha et xviii d ad festum sancti Michaelis tenendum et habendum sibi et heredibus suis de me et heredibus meis hereditarie libere et quiete reddendo annuatim pro predicto redditu michi et heredibus meis unum denarium pro omni seruicio ad Pascha Et ego Iohannes et heredes mei warantizabimus predictum redditum predicto Thome et heredibus suis contra omnes homines mares et feminas et pro hac concessione dimissione liberatione et warantizatione predictus Thomas dedit michi triginta septem solidos in gersuma Et quia uolui ut omnia suprascripta sicut prediuisa sunt firma et stabilia permaneant hanc presentem cartam sigillo meo confirmaui Hiis testibus Radulfo Halegod Laurentio Halegod Andrea Halegod Lamberto Allutario Ricardo de Stocwelle Iohanne le Taillur Osberto clerico Roberto Oein Ada uinit[ore]

Source (click image below to view full size)