Charter Document - 00330419

Charter Document - 00330419


Charter Number: 00330419
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Cristina filia Roberti Stelmere concessi et dedi Iordano Uitreario sororio meo medietatem tenementi quod fuit Roberti patris mei quod tenementum iacet inter cimiterium sancte Marie et terram Iohannis filii Radulfi scilicet partem illam que est propinquior cimiterio predicte ecclesie illi et heredibus suis tenendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete et integre reddendo inde annuatim memorate ecclesie beate Marie undecim denarios ad festum sancte Marie in Septembri et insuper ad idem festum sancte Marie michi et heredibus meis unum obolum in recognicione feodi et predictum redditum Iordanus et heredes eius reddent annuatim sicut prediuisum est pro omni seruicio Et pro concessione mea et donacione prediuisi tenementi Iordanus prenominatus dedit michi decem solidos de gersuma et fidelitatem fecit michi de tenemento Et sciendum est quod ego disracionaui predictam partem prefati tenementi in curia beate Marie per breue domini regis coram magistro Iohanne de Bridiport persona eiusdem ecclesie Et ego et heredes mei warantizabimus sepedictam partem tenementi Iordano sepenominato et heredibus eius contra omnes homines Et ut perpetuo firmum et inconcussum permaneat sicut prediuisum est hac mea carta et sigilli mei impressione confirmare curaui Hiis testibus magistro Iohanne de Bridiport persona ecclesie beate Marie Iohanne Kepeherm Laurentio filio eius Thoma filio Eilrici Iohanne filio Radulfi Petro filio eius Willelmo Pileth Benedicto filio Eilnod Rogero Illuminatore Rogero filio Sigari Gaufrido Fabro Alexandro filio eius Gaufrido Aurifabro

Source (click image below to view full size)