Charter Document - 00330407
| Charter Number: | 00330407 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant, Quitclaim |
| Date: | 1230 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Hantone concessi et dimisi et liberaui et quietam clamaui deo et domui hospitalis sancti Iohannis Baptiste ad portam orientalem Oxonie et fratribus ibidem deo seruientibus totam terram quam tenui de predicto hospitali cum omnibus pertinenciis suis scilicet illam que lacet inter terram Roberti sacerdotis filii Danielis de Bamptone et inter terram Willelmi de Haliwelle in parochia sancti Petri uersus portam orientalem Oxonie solutam et quietam pro me et heredibus meis predicto hospitali et fratribus ibidem deo seruientibus et eorum successoribus in perpetuum sine aliqua calumpnia et occasione Et pro hac mea concessione et dimissione et liberatione et quieta clamatione predicte terre fratres predicti hospitalis dederunt michi decem solidos esterlingorum in gersuma Et ut hec omnia predicta sicut prediuisa sunt firma et stabilia in perpetuum permaneant hanc presentem cartam sigilli mei munimine confirmaui Hiis testibus Bartholomeo Foliot de Stokes Roberto de Holecumbe Henrico filio Symeonis Philippo Molendinario Roberto Oein Adam Ruffo Laurentio Halegod Andrea Halegod fratre eius Thoma filio Widonis Willelmo filio Widonis fratre eius Waltero Ynge Ricardo Molendinario Galfrido Sturdi Andrea le Beriere et multis aliis
