Charter Document - 00330405
Charter Number: | 00330405 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Cuper concessi et quietum clamaui pro me et heredibus meis fratribus hospitalis sancti Iohannis ad portam orientalem Oxonie omne ius meum quod habui in terra que est inter terram que fuit Walteri Toui et portam orientalem Oxonie Et pro hac concessione et quieta clamancia et carte mee confirmatione fratres predicti hospitalis dederunt michi uiginti solidos pre manibus Et quia uolo quod hec predicta firma et stabilia in perpctuum permaneant hanc presentem cartam sigillo meo confirmaui hiis testibus Toraldo Allutario Laurencio Halegod Andrea Halegod Roberto Waldri Simone filio Iohannis Gilberto de Bokehulle et multis aliis