Charter Document - 00330397
Charter Number: | 00330397 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Appeal |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H dei gracia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie magistro R archidiacono Oxonie salutem Cum compositio inita inter R perpetuum uicarium ecclesie sancti Petri Oxonie uersus orientem et fratres hospitalis sancti Iohannis Oxonie in nostrum cedat preiudicium qui eiusdem hospitalis ius patronatus optinemus beneuolenciam uestram duximus rogandam attentius quatinus occasione prefate compositionis nichil attemptetis scituri quod si aliquid per prefatam compositionem fuerit presumptum illud equo animo non feremus Constituimus autem W latorem presencium procuratorem nostrum ad appellandum contra dictam compositionem et ipsius effectum que nobis non debet preiudicium generare cum nobis non uocatis fuerit attemptata T me ipso apud Westmonasterium vii die Iunii anno regni nostri xxi