Charter Document - 00330393
Charter Number: | 00330393 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant, Quitclaim |
Date: | 1230 - 1234 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Si[mon Perc]amenarius et ego Agnes de Radinges uxor eiusdem Simonis concessimus dimisimus liberauimus et quietum clamauimus pro nobis et heredibus nostris Iohanni Palmario omne ius quod habuimus uel habere potuimus in quodam celario [et] solario que sunt de feodo abbatis de Einesham ad cornerium de Cattestrate ex opposito de Smithegate in parochia sancti Petri ex parte orientali Oxonie habendum et tenendum predicto Iohanni et heredibus suis libere quiete [et integre] uel suis assignatis in perpetuum faciendo hide annuale seruicium capitali domino sicut ad predicta celarium et solarium pertinet et sicut [] facta demonstrat Et pro hac concessione dimissione liberatione et quittaclamacione prediclus Iohannes dedit michi Simoni [] et michi Agneti sotulares de cordewan Et ut hec prescripta rata et inconcussa in perpetuum permaneant ego predictus Simon et ego predicta Agnes hanc presentem cartam sigillis nostris corroborauimus Hiis testibus Thoma filio Walteri Willelmo Clerico Ricardo de Smithesby Thoma le Enker Roberto Uluminatore et aliis