Charter Document - 00330353
Charter Number: | 00330353 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus Operarius iuxta ecclesiam beati Petri apud portam orientalem Oxonie concessione et uoluntate uxoris mee et heredis mei et Willelmi Cuparii et Nicholai filii eius dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui hospitali sancti Iohannis Baptiste extra portam orientalem Oxonie et fratribus ibidem deo seruientibus pro tribus marcis et dimidia quas predicti fratres michi dederunt in gersuma scilicet illam terram que iacet inter terram Willelmi de Fossa et inter terram Augustini presbiteri de Wodeperie habendam et tenendam sibi in perpetuum libere et quiete et integre sicut illam ego tenui de predicto Willelmo Cupario reddendo inde annuatim predicto Willelmo Cupario et eius heredibus duodecim denarios ad duos terminos scilicet ad Natiuitatem sancti Iohannis sex denarios et ad Natale sex denarios et duos denarios ad luminaria ecclesie beati Petri apud portam predictam Oxonie duobus terminis scilicet unum denarium contra Natale et unum denarium contra Pascha pro omni seruicio et exactione Et ego Henricus Operarius et heredes mei warantizabimus predicto hospitali et predictis fratribus prenominatam terram contra omnes homines mares et feminas Et ut hec confirmatio mea perpetuam obtineat firmitatem eam sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus Henrico filio Symeon Thuraldo Allutario Philippo Molendinario Roberto Oeino Thoma Scriptore Waltero de Ponte Australi Laurentio Ruffo Gileberto de Buchulle Reginaldo Pistore Philippo le Tannur et multis aliis