Charter Document - 00330352

Charter Document - 00330352


Charter Number: 00330352
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Obligation
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Cuparius debeo Ysaac filio Mossei de Wintonia uiginti solidos esterlingorum de noua moneta pro quibus debeo ei reddere per annum unam marcam de morwagio scilicet dimidiam marcam ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste proximo post obitum Simonis de Welles Cicestrensis episcopi et dimidiam marcam ad Natale Domini proximo post et nisi termini tenerentur dabo ei de omni termino preterito qualibet septimana pro qualibet dimidia marca tres obolos de lucro quamdiu tenuero per libitum eius et de anno in annum quamdiu tenuero per libitum eius et sciendum quod istos predictos uiginti solidos mutuo cepi ab eo ad Epiphaniam domini proximo ante predictos terminos et pro toto predicto debito et lucro si acciderit inuadiam ei totas terras meas quas habeo in uilla Oxonie siue extra Hoc affidaui pro me et pro heredibus meis tenendum illi uel heredibus suis et sigillo meo confirmaui

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Cupariusname debeo Ysaac filio Mossei de Wintonianame uiginti solidos esterlingorum de noua moneta pro quibus debeo ei reddere per annum unam marcam de morwagio scilicet dimidiam marcam ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste proximo post obitum Simonis de Welles Cicestrensis episcopiname et dimidiam marcam ad Natale Domini proximo post et nisi termini tenerentur dabo ei de omni termino preterito qualibet septimana pro qualibet dimidia marca tres obolos de lucro quamdiu tenuero per libitum eius et de anno in annum quamdiu tenuero per libitum eius et sciendum quod istos predictos uiginti solidos mutuo cepi ab eo ad Epiphaniam domini proximo ante predictos terminos et pro toto predicto debito et lucro si acciderit inuadiam ei totas terras meas quas habeo in uilla Oxonie siue extra Hoc affidaui pro me et pro heredibus meis tenendum illi uel heredibus suis et sigillo meo confirmaui