Charter Document - 00330326

Charter Document - 00330326


Charter Number: 00330326
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1220 - 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit quod ego Willelmus filius Rogeri et ego Edith uxor eiusdem Willelmi et ego Agnes soror predicte Edithe quietum clamauimus deo et hospitali sancti Iohannis apud portam orientalem Oxonie omne ius nostrum si quod habuimus uel habere potuimus in terra illa quam calumpniauimus uersus Iohannem Kepeharm per breue domini regis de recto quam terram idem Iohannes tenet de predicto hospitali et traxit predictum hospitale ad warantum que terra iacet inter terram Ricardi Molendinarii et terram Matilde relicte Andree in parrochia sancti Petri uersus portam orientalem Oxonie Pro hac autem predicta quieta clamatione dedit nobis predictum hospitale unam marcam argenti in curia domini regis in Oxonia Et ne hec prescripta obliuioni tradantur ego Willelmus predictus et ego Edith predicta et ego Agnes predicta huic scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus T maiore Oxonie Philippo Molendinario Roberto Oein Hugone Faluo Toma filio Walteri tunc prepositis Ada Ruffo Petro filio Turaldi Pentecost Ricardo de Stocwell Willelmo Crompe et aliis

Source (click image below to view full size)