Charter Document - 00330320

Charter Document - 00330320


Charter Number: 00330320
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1232 - 1236
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Molendinarius concessi dimisi donaui et liberaui Agneti filie Reineri nepti mee terram illam quam emi de Galfrido filio Symonis illam uidelicet que est inter terram Iohannis Carpentarii et terram que fuit Roberti Log in parochia sancti Petri ad portam orientalem Oxonie cum edificiis et pertinenciis habendam et tenendam sibi et heredibus suis uel suis assignatis libere quiete et integre reddendo inde annuatim luminari ecclesie sancti Petri uersus portam orientalem Oxonie xii d et hospitali sancti Iohannis extra portam orientalem xii d Galfrido filio Symonis et heredibus suis annuatim unum denarium ad Pascha pro omni seruicio et exactione Ut autem hec concessio dimissio donacio et liberacio rata permaneat et inconcussa hanc presentem cartam sigilli nostri munimine coroboraui Hiis testibus Petro filio Thoraldi tunc maiore Oxonie Philippo Molendinario Roberto Owein Pentecoste Andrea Halegod et aliis

Source (click image below to view full size)