Charter Document - 00330319
Charter Number: | 00330319 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant, Quitclaim |
Date: | 1231 - 1232 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus filius Simonis concessi dimisi et liberaui Ricardo Molendinario quinque solidatas redditus de terra illa cum pertinenciis que est inter terram Iohannis Carpentarii et terram que fuit Roberti Log in parrochia sancti Petri apud portam orientalem Oxonie de quibus quinque solidis predictus Ricardus et sui assignati reddent pro me et heredibus meis annuatim luminari ecclesie sancti Petri uersus portam orientalem Oxonie xii d et hospitali sancti Iohannis ad portam orientalem Oxonie xii d et michi et heredibus meis annuatim unum denarium predictus Ricardus et sui assignati reddent ad Pascha pro omni seruitio et exaccione Et ego et heredes mei warantizabimus predictos quinque solidatas redditus predicto Ricardo et heredibus suis uel eius assignatis contra omnes homines et feminas Et si predictas quinque solidatas redditus predicto Ricardo uel suis assignatis warantizare non poterimus dabimus eis racionabile escambium de aliis terris nostris ubicumque sint ad ualorem predicti redditus Pro hac autem concessione dimissione liberatione et quietaclamacione dedit michi predictus Ricardus triginta duos solidos sterlingorum in gersuma Et ut hec predicta rata et inconcussa permaneant hanc presentem cartam sigillo meo confirmaui Hiis testibus Petro filio Turoldi tunc maiore Laurentio Ruffo et Roberto Mignot tunc prepositis Henrico filio Henrici Pentecoste Henrico Inge Roberto de Suham Laurentio Log Willelmo clerico et aliis